|
JUL. Verum vehementem objectionem putasti, ut diceres
unde in ipso primo homine vel in diabolo qui angelus factus fuerat,
mala exstitisset voluntas: quam tamen ais ideo esse ortam in opere
Dei, id est, vel in angelo, vel in homine, non quia Dei opus
erat, sed quia de nihilo factus erat. Vide ergo ne et tu per alteras
vias aeternam dicas fuisse mali necessitatem. Nam si haec fuit causa
exoriendi mali in opere Dei, quoniam de nihilo id factum esse
constabat; antequam fieret autem quod esset, hoc nihilum semper fuit,
id est, antequam fieret id quod esset, nunquam aliquid fuit, et hoc
quod nunquam fuit, nihil fuisse dicitur: ab aeterno ergo nunquam
fuit, quod non fuit antequam fieret a Deo, cujus substantia sola sine
principio est: hoc ergo inane, id est, nihil, antequam per rerum
finiretur existentiam, semper fuit. Non ergo factum est hoc nihilum:
sed factae sunt creaturae, et illud nihil esse cessavit. In ea ergo
creatura, quae facta de nihilo est, tu ideo malum commentaris
exortum, quoniam de nihilo facta erat. Malum ergo in homine exortum
origini reputavisti; atque origo, id est, nihilum, dicitur a te
causa fuisse peccati. Non enim, inquis, propterea in homine malum
exortum est, quoniam a Deo factus fuerat; sed quia de nihilo factus
fuerat. Si ergo ideo malum exortum est, quia conditio nihili
praecedentis id exegit; hoc autem nihilum aeternum fuit: immutatis
semitis incidisti, et pendes omnino in praeceptoris tui laqueo, ut
malum ambo ab aeterno esse fateamini. Sed in hoc quoque ille
prudentior: inducens enim naturale peccatum, dixit aeternam fuisse
substantiam tenebrarum, quae sine voluntate peccatoris malum hoc inesse
compelleret. Rei ergo, cujus faciebat necessitatem, auctorem dedit,
ut malum quod substantias pervadebat, videretur habere cogentem: tu
vero plumbo ingenii non ferendo, confirmas necessitatem mali, sed
negas necessitatis auctorem. Et sicut in parvulis, ita in ipso priore
peccati operatore opus relinquis; ac dicis nescio quid magnum posse
intelligi, ut illud nihil valuerit plurimum, cum nihil esset.
AUG. Nihil vales, sed tu, asserendo quod nihil, cum sit nihil,
valeat aliquid: nec intelligis, cum dicitur Deus de nihilo fecisse
quae fecit, non dici aliud, nisi quia de se ipso non fecit: non enim
antequam aliquid faceret, coaeternum illi erat aliquid facere. De
nihilo est ergo, quod non est de aliquo: quia etsi fecit Deus aliqua
de aliis rebus, has ipsas de quibus ea fecit, de nullis fecerat
rebus. Peccare autem nulla res posset, si de natura Dei facta
esset; nec jam facta esset, sed de illo esset, quidquid esset, et
hoc quod ille esset: sicut est Filius, et Spiritus sanctus, quoniam
de illo sunt, hoc quod ille sunt, alius nascendo, alius procedendo;
atque ita sunt de illo, ut nunquam fuerit ipse prior illis. Et ideo
ista natura non potest omnino peccare; quia non potest se ipsa
deserere, nec meliorem habet cui debeat inhaerere, et cujus possit
desertione peccare. Nec tamen ita rationalis est facta creatura, ut
haberet peccandi necessitatem: sed nec possibilitatem haberet, si
natura Dei esset; quoniam Dei natura peccare nec vult posse, nec
potest velle.
|
|