CAPUT XXXII

JUL. Hoc enim nihil, de quo facta sunt omnia, affirmas causam fuisse peccati. Tantum igitur facit apud te nihili hujus potentia, quantum apud Manichaeum principis tenebrarum. Ambo ergo dicitis, etiam primi mali necessitatem fuisse: sed dat ille soliditatem vel malam; tu inanitatem, aeque tamen malam: ille ergo dicit violentam substantiam; tu violentum aeque, sed nihilum. Vide ergo syllogismi tui finem: nihilum nempe, cum necdum quidquam esset creatum, aeternae erat inanitatis indicium; sed hoc ipsum nihilum, id est, manitas, orientibus est finita creaturis: desivit enim nihil esse, cum coepit aliquid esse. Ipsum ergo nihilum etiam cum erat, non erat; quoniam tunc intelligitur fuisse, cum necdum aliquid erat. Postea vero quam factae res sunt, hoc inanitatis indicium, id est, nihilum, sicut substantiam nunquam habuerat, ita etiam vocabulum suum perdidit; factumque est, ut quod in re nunquam extiterat, etiam ipsum nomen amitteret. Hujus ergo tu violentia malum et in angelo et in homine commentaris exortum: quo quid furiosius dici potest?

AUG. Tu potius maledicendi studio furere videris. Ego non dixi violentum nihil: non enim est aliquid, quod possit esse violentum. Nec angelus, nec homo vi aliqua peccare compulsus est; nec peccassent, si peccare noluissent, qui etiam nolle potuissent: verum et posse peccare non in his esset, si natura Dei essent.