CAPUT XXXIII |
JUL. Magnam, inquis, vim habuit res quae non erat, ob hoc solum, quia nunquam fuerat, verum tum posse plurimum coepit, postquam et ipsum nomen amisit; sortitumque est hoc nihilum magnam dominationem, postquam etiam appellatio ejus interiit.AUG. Si id quod nihil est, aliquid esset, apud te diceretur sortitum magnam dominationem: quandoquidem vanitas, sive falsitas, ita tibi dominatur, ut tamdiu te ista inania garrire compellat. |