|
JUL. Macte virtute sapientiae, qui novae et a te
inventae primum disputationis regulis, secunda primorum negatione
complecteris, et corpora capitibus trunca componis. Non invidemus
subtilitatibus tuis: quin imo christiana humanitate miseramur, quod
dignum reperisti exitum dogmati tuo, ut profectus a criminibus
innocentum, ad nihilum pervenires.
AUG. Ad nihilum tu potius pervenisti, quod te ita delectat, ut
inde recedere, vel redire adhuc nolis: qui me propterea dicis id quod
nihil est, dixisse esse aliquid, ut tam multum tu diceres nihil.
|
|