CAPUT XXXV

JUL. O sanitatem, o elegantiam disputantis!

“Non ideo,”

inquit,

“malum exortum est in homine, quia a Deo factum est, sed ideo quia de nihilo”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 48). Ostendimus jam acumen, quo vis maxima huic nihilo subrogata est: nunc illud admoneo, quod etiam superior conflictus fecit intelligi, nec primum malum peccantis fuisse voluntate susceptum, si illud nasci conditio venientis de nihilo stirpis exegit.

AUG. Non exegit peccatum nasci ulla conditio stirpis de nihilo venientis: quandoquidem illud exigitur, quod compellitur reddi vel fieri: angelum vero vel hominem, a quibus et in quibus prima sunt orta peccata, peccare nulla res compulit; sed libera voluntate peccarunt: quod et nolle possent, quia nec cogebantur ut vellent; et tamen velle non possent, si de Deo naturam haberent, non de nihilo facti essent.