CAPUT XXXVII

JUL. Egi certe, ut fidem disputationis decebat; illudque quod tu argumentando effeceras, id est, ideo in opere Dei ortam voluntatem malam quia fuisset homo creatus ex nihilo, ratio perscrutata contrivit; ostendens videlicet, te immutatis vocabulis idem dixisse, quod Manichaeus finxit et credidit, id est, primum quoque peccatum aeternarum tenebrarum violentia genitum.

AUG. Jam te superius admonuimus, aeternum non posse esse, quod non est: quid est ergo quod dicis, ideo me comparandum esse Manichaeo, quia Manichaeus aeternarum tenebrarum violentia genitum dixit primum esse peccatum? quibus tenebris dedit ille substantiam; ego autem nihilo dare substantiam non potui, ut ob hoc et ego quasi constituerem tenebras aeternas, aeternum scilicet nihil. Sicut autem substantiam, ita violentiam vel aeternitatem dare nihilo non potui: nullo quippe modo, vel violentum, vel aeternum, sicut jam diximus, potest esse quod nihil est. Frustra igitur adversus me voluisti disputare quod nihil est.