CAPUT XXXVIII

JUL. Verum ne tu detectum temet inspiciens, illo tentes erumpere, ut referas non te dixisse, Ideo malum ortum est in opere Dei, quoniam ex nihilo factum est; sed, Ideo potuit oboriri, quia ex nihilo factum est: ostendendum est, quanto violentioribus laqueis illigeris. Si enim dixeris possibilitatem te mali, non necessitatem, aeterni illius nihili viribus imputasse: nos referimus, quod potuit oriri mala voluntas in homine, non est certe aliud quam arbitrium liberum: ideo enim potuit oriri mala voluntas, ut oriri posset et bona. Haec libertas est, in qua se ratio exercet, propter quod ad imaginem Dei homo factus asseritur, per quam creaturis caeteris antecellit. Si ergo quod in homine mala voluntas potuit exoriri, nihil est aliud quam arbitrii libertas; et hoc tantum est, ut per ejus insignia caeteris antistet animantibus: tu qui hanc possibilitatem profiteris ideo fuisse in homine, non quia a Deo, sed quia de nihilo factus est, novo dogmatis prodigio illud nihil, id est, antiquam inanitatem, tanti boni, id est, liberi arbitrii causam pronuntias. Denique ut res brevi interrogatione lucescat: hoc quod dixisti,

“Nec ideo tamen potuit oriri voluntas mala, quia a Deo factus est homo, sed ideo quia de nihilo factus est homo;”

hoc, inquam, ipsum quod potuit oriri voluntas, bonum esse, an malum credis? id est, ipsam facultatem oriendae voluntatis, quam nihilo reputavisti, probam arbitraris, an pessimam? Si bonam dixeris: ergo non Deus est boni causa, sed nihilum. Sin autem, hoc esse insanissimum videns, malam eam pronuntiaveris; quippe quam dicis non Deo reputandam esse, sed nihilo: protestaberis nos nihil adversum te collegisse versute, sed bona disputandi fide malam fidem tui dogmatis subruisse. Stat ergo inconcussum quod egimus, te videlicet et Manichaeum, etiam primi hominis voluntatem malam necessitati aeternae originis imputasse.

AUG. Quid tibi responderi posset, qualitercumque vidisti: sed frustra es conatus obsistere veritati, quasi respondens verbis meis, et non respondens verbis meis. Sic enim disputasti, tanquam ego dixerim, Nec ideo tamen orta est ex bono voluntas mala; quod ego non dixi: sed dixi,

“Nec ideo tamen ex bono potuit oriri mala voluntas, quia bonum factum est a Deo bono, sed quia de nihilo factum est, non de Deo”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 48). Sicut eadem verba mea etiam ipse posuisti (Supra, cap. 26). Quid est ergo quod ita respondendum putasti, quasi ego dixerim, Nec ideo tamen orta est; cum ego dixerim, Nec ideo tamen oriri potuit; et tamdiu locutus es adversus eum, qui necessitatem mali ut oriretur ex bono, ex hoc dixit irruisse, quia ipsum bonum a Deo de nihilo factum est, non de Deo; cum ego non necessitatem tribuerim tali causae, sed possibilitatem mali; quia non dixi ideo esse ortum, sed ideo potuisse oriri ex bono malum? Et accusasti tamdiu nihil, et violentum fecisti nihil; quasi peccare angelum et hominem inevitabili necessitate compulerit nihil. Nunc ergo ad mea verba tandem redi, sicut redire coepisti. Proponis enim tibi quaestionem, tanquam tibi subito venisset in mentem, respondere quid possem; cum hoc ego longe ante in eo, cui reluctaris, libro posuerim. Dicis enim,

“referre me posse, non me dixisse, Ideo malum ortum est in opere Dei, quoniam ex nihilo factum est; sed, Ideo potuit oboriri, quia ex nihilo factum est.”

Hoc prorsus dixi, Ideo potuit oboriri dixi, non ideo dixi ortum: possibilitatem mali dedi huic causae, non necessitatem. Rationalis quippe creatura cum primum facta est, ita facta est, ut si peccare nollet, nulla necessitate urgeretur ut vellet, aut etiam non volens, id est, invita peccaret, et non quod vellet faceret bonum, sed malum quod nollet, hoc ageret: ubi jam non peccatum illud quod simpliciter peccatum dicitur, sed etiam poena peccati est. Verumtamen male aliquid velle, vel mali aliquid etiam nolens facere, omnino non posset, nisi de nihilo facta esset, id est, si Dei natura esset. Sola enim Dei natura de nihilo facta non est, quia nec facta est; et ideo nullo prorsus modo mutari potest. Quod cum dicimus, non vires nihilo damus, quasi potuerit facere aliquid, vel fecerit aliquid, cum sit nihil: sed naturam Dei non esse dicimus, quae peccare potuit. Sequitur autem ut natura quae Dei natura non est, facta sit; neque enim Deo coaeterna est: et si facta est, de nihilo facta sit; quia et illae naturae quae de aliis naturis factae sunt, stirpem de nihilo ducunt; quoniam naturae de quibus factae sunt, antequam fierent, nihil fuerunt, hoc est, omnino non fuerunt. Sed, inquis,

“Ideo potuit oriri voluntas mala, ut oriri posset et bona.”

Quasi non cum bona voluntate factus sit vel angelus vel homo. Factus est rectus, sicut dixit Scriptura (Eccle. VII, 30): non ergo quaeritur, unde in illo potuerit oriri bona voluntas, cum qua factus est; sed unde mala, cum qua factus non est. Et tu dicis, non attendens quid dicas,

“Ideo potuit oriri voluntas mala, ut oriri posset et bona:”

et hoc putas ad naturam liberi arbitrii pertinere, ut possit utrumque, et peccare scilicet, et non peccare; et in hoc existimas hominem factum ad imaginem Dei, cum Deus ipse non possit utrumque. Neque enim vel demens quisquam dixerit, Deum posse peccare; aut tu dicere audes, Deum liberum arbitrium non habere. Dei ergo, non nihili, munus est liberum arbitrium: sed in ipso Deo summum est liberum arbitrium, qui peccare nullo modo potest. Quoniam si injustus esse posset, etiam Deus non esse utique posset: si enim Deus est, consequentissime justus est: et ideo summe maximeque habens liberum arbitrium, peccare tamen non potest Deus. Angelus ergo vel homo propterea peccare potuit, id est, propterea isto Dei munere, quod est liberum arbitrium, male uti potuit, quia non est Deus, hoc est, de nihilo factus est a Deo, non de ipso Deo. Intellige, et tacet aut quod intellexeris, non autem quod non intellexeris, loquere.