|
JUL. His ita negotiis librorum meorum operam destinatam,
mali naturalis assertor oppugnat: quibus sane viribus, et quam
consequenti responsione, satis superque praecedentium voluminum
disputatione perdocui. Quorum lectione non dubito prudenti cuique
constare (quem rarum esse hac praefatione testatus sum), nihil
studere aliud veritatis inimicum, quam ut simpliciorum ludificentur
aures, et evasisse, si utcumque se respondisse videatur.
AUG. Raros esse prudentes, praefatione testaris : et quae causa
sit raritatis hujus, vel cur nec ipsi qui rara ingeniorum capacitate ad
prudentiam pervenerunt, sine labore magno potuerunt consequi utilem
scientiam, nec dicis, nec discis; qui fateri non vis humanam per
primi hominis praevaricationem depravatam esse naturam. Et tamen ad
tuorum librorum lectionem, nonnisi eosdem prudentes mittis, quos
testaris esse rarissimos: de quorum ingenio tam bene sentis, ut apud
eos unum librum meum tuis octo refutare coneris, multiplicans eis
laborem filiorum Adam; quo labore discant, etiamsi nemo peccasset,
in ipso paradiso se fuisse laboraturos, ut litteratorum libros, et
prius ipsas litteras discerent. Haec est enim vestra praeclara
scientia, nulli hominum comprehensibilis, nisi prudentibus raris, nec
ipsis nisi laborantibus miseris.
|
|