|
JUL. Verum non uno modo vicisse contentus, argumenti
tui, cujus impietatem prodidi, coarguam falsitatem. Cum ergo
scriberes,
|
“Non ideo potuit oriri voluntas mala in opere Dei, quia
a Deo factum est; sed ideo quia de nihilo factum est”
|
|
(De Nuptiis
et Concupiscentia, lib. 2, n. 48): videre debueras, quam
valenter aliarum creaturarum exempla praescriberent, quae totidem
productae de nihilo, malae tamen voluntatis capaces non sunt.
Postremo ipsa elementa, quae vere sunt facta ex nihilo, non alicujus
voluntatis conscientiam queunt habere, ut motibus malis protestentur
originis suae necessitatem. Animantes autem, et reliqua queis
impletus est orbis, non de nihilo, caeterum jam ex aliquo prodierunt.
Ubi est ergo vis inanitatis antiquae, quae malam voluntatem coegit
existere; cum praeter rationabile animal, neminem peccare posse
manifestum sit?
AUG. Posses putare me argui falsitatis, si cum ego dixissem, ideo
posse nostra corpora vulnerari, quia terrestria sunt, ostenderes tu
corpora multa terrestria, quae nequeant vulnerari. Non enim esse
vulnus potest, nisi in corpore animantis, quae caro dicitur. Ubi te
admonere deberem, quod videre non potueris sententiam istam non
recurrere: quia non sicut verum est, Omne quod potest vulnerari,
terrestre corpus est; ita etiam verum est, Omne terrestre corpus
vulnerari potest. Cur ergo in dialecticis jactanticula tua solertia
dormitavit, ut non adverteres, ubi dixi ideo creaturam rationalem
peccare potuisse, quia ex nihilo facta est, me intelligi voluisse,
omne quod peccare potest, ex nihilo factum esse, non autem omne quod
ex nihilo factum est, posse peccare? Quod tanquam dixissem, ita mihi
objecisti res alias, et ipsa mundi elementa, quae cum ex nihilo facta
sint, peccare non possunt; quoniam solum potest animal rationale
peccare. Nunc ergo evigila, atque aspice, omne quod peccare potest,
de nihilo factum esse; nec ideo sequitur etiam omne quod de nihilo
factum est, posse peccare. Non igitur mihi proferantur alia, quae de
nihilo facta sunt, et peccare non possunt: quoniam non dico, Omne
quod ex nihilo factum est, peccare potest; sed dico, Omne quod
peccare potest, ex nihilo factum est: tanquam si dixissem, Omnis bos
animal est, non utique adversum me commemorari debuerunt multa
animalia, quae non sunt boves; quoniam non dixerim, Omne animal bos
est, sed, Omnis bos animal est. Iterum ergo dico, Omne quod
peccare potest, ex nihilo factum est; omne ergo quod ex nihilo factum
est, potest peccare, non dico; quod velut dixerim, multa
commemoras, quamvis ex nihilo facta, quae tamen peccare non possunt.
Calliditatem tuam tolle de medio, qua tardis illudis ingeniis; aut
caecitatem, qua manifesta non cernis. Cum autem dico, Natura quae
rationalis creata est, ideo peccare potuit, quia de nihilo facta est,
non de Deo; attende quid dicam, ne mihi rursus inani loquacitate
ventiles nihil, et me dixisse affirmes vim faciendi aliquid habere,
quod nihil est. Hoc dico ego, naturam quae rationalis creata est,
propterea peccare potuisse, quia ex nihilo facta est: quod aliud quid
est, quam propterea peccare potuisse, quia natura Dei non est? Si
enim de nihilo facta non esset, de Deo naturaliter esset, quidquid
esset: si naturaliter de Deo esset, Dei natura esset: si Dei
natura esset, peccare non posset. Ideo igitur peccare potuit,
quamvis facta sit a Deo, quia de nihilo facta est, non de Deo. Hoc
tu si intellexeris, et veritati repugnare nolueris, ab hac contentione
in hac quaestione cessabis.
|
|