CAPUT XL

JUL. Cum ergo hoc tam magnum apertum esset, quid illud fuit, quod tibi persuasit, ut crederes antiqui nihili violentiam causam malae voluntatis fuisse? Profecto ut intelligeremus nos, omnia te, quae sunt facta de nihilo, rea credere, et universum mundum diabolo mancipare. Quoniam igitur mihi claruit, antiquam inter vos dogmatum manere concordiam; hinc jam tibi pariter et Manichaeo respondeo. Quaeritis certe, ut qui nego mali esse naturam, si possum respondeam, unde ipsa mala voluntas in homine primo potuit exoriri. At ego refero non vos intelligere quid dicatis. Voluntas enim nihil est aliud, quam motus animi, cogente nullo.

AUG. Motus animi quid est, nisi motus naturae ? Animus enim sine dubitatione natura est: proinde voluntas motus est naturae, quoniam motus est animi. Tu autem cum superius naturam tanquam genus poneres, eique generi species suas subderes, sic certe locutus es:

“Naturae,”

inquis,

“humanae generalitas, institutionum infra se locatarum genus quoddam est: haec velut species habet, in situ, in membris, in ordinibus, in motibus, vel aliis id genus ”

(Supra, cap. 24). Ista ergo tua disputatione motus naturae speciem asseruisti esse naturae: unde te sequitur, quod non vis, ut natura sit omnis naturae motus, si natura genus, ejusque species est naturae motus; quemadmodum animal est omnis equus, eo quod animal genus est, species vero hujus generis equus. Ac per hoc voluntas, quoniam motus est animi, et inde ostenditur motus esse naturae, te ita disputante natura est; quia naturae tanquam generi species hujusmodi subdidisti. Cur ergo reprehendis quod dicitur naturale peccatum, quod fecit voluntas mala, quam ipsam voluntatem tu dicere convincaris esse naturam? Sed natura non sit voluntas: certe tamen nisi in natura non potest esse; quantum enim pertinet ad hominem, motus est animi, animusque natura est. Sine jam, quaeso, ita dici naturale peccatum, quoniam cum homo peccat, natura utique peccat; homo quippe natura est: quemadmodum recte dici potest etiam spirituale peccatum, cum spiritus peccat. Non enim erravit Apostolus, ubi ait, spiritualia nequitiae: (Ephes. VI, 12): quae spiritualia procul dubio naturalia sunt ; quia spiritus sine ambiguitate natura est, sive sit creator, sive sit creatus. Nec tamen quod vel angelo vel homine volente commissum est, quoniam natura peccavit (et angelus enim et homo naturae sunt), ita hoc esse dicimus naturale peccatum, ut necessitate factum esse dicamus, quod factum est libera voluntate. Qui enim propterea peccavit, quia voluit, potuit et nolle peccare: et ita homo creatus est, ut et nolle posset et velle, et quodlibet horum haberet in potestate. Sed aliud est originale peccatum, quod etsi trahunt sine propria voluntate nascentes, tamen per voluntatem primi hominis ipsa est origo vitiata: sicut aliud etiam est in majore homine propter quod dicit, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 15): nec tamen etiam ista necessitas insanabilis est ei, cui dicitur, De necessitatibus meis erue me (Psal. XXIV, 17).