|
JUL. Quaeritis ergo necessitatem rei, quae esse non
potest si patitur necessitatem. Huic motui animi libero, sine coactu
originis inquieto, si causa ipso motu detur antiquior, non gignitur
omnino, sed tollitur. Nomen enim ipsum voluntatis nullam vim habet
alteram, quam non debere materiae quod movetur. Cum ergo unde orta
sit voluntas, ipsa voluntate quaeris antiquius; non exordium ejus,
sed exitium requiris: omnino enim non intelligitur esse, si aut
tenebris deputetur, aut nihilo; nec potest dici jam voluntas, quae
subsistere non potest, nisi in motu animi, cogente nullo. Si ergo
cogat aliquis, est quidem motus; sed non est voluntas, cujus vim illa
definitionis pars secunda complevit, id est, nullo cogente. Si ergo
voluntas nihil est aliud, quam motus animi, cogente nullo; male
prorsus quaeritur origo rei, cujus conditio, si praevenitur,
interit. Expende ergo quid sit quod roges: Unde, inquis, ipsa
voluntas mala quasi arbor mala in primo homine potuit exoriri (De
Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 48)? qui confiteris
voluntatem de origine contigisse. Voluntas enim motus est animi,
cogente nullo. Naturalia cuncta cogunt esse quod sequitur: voluntas
autem si praecedentibus causis cogatur, voluntas esse mox desinit, et
perdit conditionem, si accepit originem.
AUG. Si voluntas ideo non habet originem, quia non cogitur; nec
ipse homo habet originem ut sit homo, quia non coactus est esse.
Quomodo enim cogi poterat, qui non erat? Et certe homo natura est;
tuque dixisti, Naturalia cuncta cogunt esse quod sequitur. Rogo te,
attende quid dicas: noli oculis clausis linguam movere, quomodo qui in
somnis loquitur. Nulla res, quae non est, cogi potest. Vide etiam
quam sit insanum, negare habere originem res quae ortae sunt; cum ipsa
origo ab oriundo sit dicta. Nam quod est, et originem non habet,
semper fuit; si autem non fuit, et est, ortum est; si ortum est,
habet originem. Et voluntas ergo peccati, quae non fuit, et est,
utique orta est: si enim est, et orta non est, semper fuit; sed non
fuit semper; ergo orta est. Jam tu clama contra apertissimam
veritatem; hoc enim decet tuam vanam loquacitatem: et dic, Orta est
quidem, sed originem non habet; aut, quod est insanius, Et non
fuit, et est, et tamen orta non est. Porro si hoc non dicis, ne
insulsissimus et omnino fatuus judiceris; quaere unde orta sit hominis
voluntas mala, quam negare non potes ortam esse, quia negare non potes
non fuisse et esse coepisse: quaere, inquam, unde orta sit; et
invenies ipsum hominem: ex illo quippe orta est voluntas mala, quae in
illo ante non fuit. Quaere etiam qualis erat homo, antequam voluntas
mala oriretur ex illo; et invenies bonum: ea quippe voluntate factus
est malus, quae antequam oriretur ex illo, talis erat, qualis a bono
factus erat, id est, bonus. Hoc est igitur quod ait meus doctor
tuusque destructor Ambrosius: Ex bonis igitur mala orta sunt (Lib.
de Isaac et Anima, cap. 7). Quod tu negando, et dicendo,
Rerum ratio non sinit, ut de bono malum, et de justo injustum aliquid
proferatur; tantum adjuvas Manichaeos ad introducendam naturam mali,
de qua dicunt oriri mala, ut te patronum sui gratulentur erroris, nisi
cum eis et ipse vincaris. Tu es enim qui mirabili eloquentia, vel
potius amentia sic defendis parvulos, ut a Salvatore separes; sic
oppugnas Manichaeos, ut contra Salvatorem subleves.
|
|