CAPUT XLII

JUL. Cum ergo bene definita sit voluntas, Motus animi, cogente nullo; quid quaeris superius causas, quas definitio voluntatis exclusit? Expendite igitur quid sit voluntas, et desinetis inquierere unde sit voluntas. Voluntas est enim motus animi, cogente nullo: vos si tentetis ire dimidio ungue superius, statim constituta convellitis. Quid ergo dicit Manichaeus? Sed iste motus ideo exortus est, quia de tenebrarum natura homo factus est. Quid tu? quia, inquis, de nihilo factus est homo. Unus ergo dicit, Ideo voluntas mala, quia de nihilo factus est homo: alter, Ideo voluntas mala in homine, quia de tenebris factus est homo. Utrique ergo illud voluntatis suppletorium denegatis, id est, cogente nullo. Si enim tanta fuit virtus in nihilo, quanta in aliquo; quae coegit hanc voluntatem existere, exclusit ab ea conditionem suam, qua dictum fuerat, cogente nullo. Sed non minus mali abegit infamiam; non est enim peccatum, quod de motu animi libero non venit: effectumque est ut cum dispendio veritatis, totius mali periret invidia; et evanuit mali natura, cum crimen voluntatis evanuit: crimen autem evanuit voluntatis, cum definitio voluntatis exsecta est. Et peccati igitur et voluntatis claruit ejusmodi esse conditionem, ut si causis praecedentibus deputetur, et jus perdat, et crimen. Ubi ergo erit mali natura, cum malum non esse constiterit?

AUG. Dici non potest, quantum mirer frontem tuam, quomodo dicas naturam mali, qui malum naturale non dicis; aut quomodo malum naturale non dicas, qui naturam mali dicis. Quid autem vanius definitionibus tuis, qui propterea putas non esse quaerendum unde sit voluntas, quia motus est animi, cogente nullo? Si enim dicatur, ut putas, unde sit; non erit verum quod dictum est, cogente nullo: quia illud unde est, eam cogit esse; et ideo non est alicunde, ne cogatur esse. O stultitiam singularem! Non est ergo alicunde ipse homo, qui non est coactus esse; quia non erat qui cogeretur, antequam esset. Prorsus et alicunde est voluntas, et esse non cogitur; et si ejus origo quaerenda non est, non ideo quaerenda non est, quod voluntas alicunde non sit, sed quia manifestum est unde sit. Ab illo est enim voluntas, cujus est voluntas; ab angelo scilicet voluntas angeli, ab homine hominis, a Deo Dei. Et si operatur Deus in homine voluntatem bonam, id utique agit, ut oriatur ab illo bona voluntas, cujus est voluntas; sicut agit ut homo oriatur ab homine: non enim quia Deus creat hominem, ideo non homo ex homine nascitur. Malae autem voluntatis suae unusquisque auctor est, quia malum vult. Sed cum quaeritur, quare homo possit habere malam voluntatem quamvis ut habeat non sit necesse; non origo quaeritur voluntatis, sed origo ipsius possibilitatis: et invenitur ea esse causa, quia etsi magnum bonum est rationalis creatura, non tamen est quod est Deus, cujus solius est inconvertibilis incommutabilisque natura. Et hujus rei causa cum quaeritur, hoc invenitur, quia non de se ipso, hoc est, de sua natura atque substantia genuit, sed de nihilo, hoc est, de nulla re fecit haec Deus. Non quia nihil habet aliquam vim; si enim haberet, non nihil, sed aliquid esset: sed quia hoc est cuique naturae de nihilo factam esse, quod est naturam Dei non esse, quae immutabilis sola est. Nec ea quae de aliquibus rebus facta sunt, ab hac excipiuntur origine: quoniam res quae ita factae sunt, ut ex iis aliae fierent, de nullis exstantibus factae sunt, hoc est, omnino de nihilo. Mutari autem possunt quaecumque alia diversis et propriis qualitatibus suis; voluntate vero, quae ratione utitur, sola est rationalis creatura mutabilis. Haec diligenter et intelligenter quisquis advertit, multum te de nihilo nihil quod ad rem pertineat dixisse cognoscet.