CAPUT XLIII

JUL. Quid est enim malum, id est, peccatum? Voluntas sequendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quid est ipsa voluntas? Motus animi, cogente nullo. Si ergo peccatum ex voluntate natum est, voluntas ex motu animi cogente nullo; nec nihili, nec tenebrarum conditio fecit ut esset hic motus, qui ideo a nullo cogitur, ut possit esse cogente nullo. Ac per hoc nullum est naturale, nullum originale peccatum: quia haec duo nomina unum indicant, id est, peccatum esse non voluntarium; praescripsit autem veritas, nisi voluntarium non posse esse peccatum; et ideo qui dicit malum esse quod constat ingenitum, non convincit in natura esse peccatum; sed se ostendit per pravitatem judicii criminosum. Ecce responsum est, ad quod tu responderi non posse credebas. Oxymora prorsus fuit quaestio, quam tu arbitraris invictam.

AUG. Exsultas inaniter, et dicis,

“Ecce responsum est:”

ubi te respondere non potuisse mox invenit, quicumque acutus legit haec tua, vel non multum tardus et mea. Quantalibet enim perplexitate, non implicata explicare, sed aperta implicare coneris; sani negare non possunt, oriri ab unoquoque voluntatem suam, nec nisi ab homine oriri hominis voluntatem. Ac per hoc, quoniam mala hominum mala voluntate esse coeperunt, et ante voluntatem malam scimus fuisse hominum naturam bonam; ex bonis orta sunt mala. Hoc dicit Ambrosius; hinc perimitur Manichaeus: hoc pro Manichaeo negat contra Ambrosium Julianus, dicens,

“Si natura opus Dei est, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur:”

ut Manichaeus dicat, non esse homines opus Dei, per quos Apostolus transisse dicit peccatum et mortem (Rom. V, 12), quod est opus diaboli: quoniam secundum Julianum,

“per opus Dei opus diaboli transire non sinitur;”

et dicit Apostolus per homines transisse opus diaboli; non sunt ergo homines opus Dei. Manichaei est ista conclusio, veniens illi, Juliane, de adjutorio tuo. Sed Apostolus pro veritate decertans, et homines dicit esse opus Dei, ut prosternat Manichaeum; et per opus Dei, hoc est, per homines transisse opus diaboli, ut cum illo prosternat et te ipsum.