CAPUT XLVI

JUL. Transiit ergo in necessitatem conditi, quod venerat de possibilitate condentis. Fecit etiam diversas naturas diversasque species in naturis, custodito eo ordine qui a rerum fluebat exordio, ut alia essent necessaria, alia possibilia. Quidquid ergo habent creaturae naturaliter, a necessarii parte sortitae sunt.

AUG. Si quidquid habent creaturae naturaliter, a parte necessarii sortitae sunt; non ergo naturaliter habent homines quod concumbunt, sed quod possunt concumbere: nec ille quem Apostolus commemoravit, naturalis est usus feminae (Rom. I, 27), sed possibilitas ejus; si enim nolit homo, non est ipse usus, quamvis possit esse, si velit: possibilitas ergo ejus naturalis est, ipse non est; non enim est necessarius, qui nullus est, si nolimus, et erravit Apostolus qui dixit esse usum feminae naturalem. Ubi est etiam quod ante dixisti, naturam genus, speciemque ejus esse conjugium; quandoquidem non necessitate, sed voluntate conjugia copulantur? An forte ut hoc diceres, nondum tibi in mentem venerat duorum istorum, id est, necessarii possibilisque distinctio? Et ut post concubitum sexuum nascatur homo, naturale non est, quia non est necessarium? Non enim necesse est ut sequatur conceptus et partus, cum mas et femina concubuerint: hoc autem possibile, non necessarium definisti, quod fieri potest, sed necesse non est. Nec naturaliter manducamus? Quia et hoc, si nolumus, non fit; et ideo possibile est, non necessarium. Sed ista negare esse naturalia, nihil est aliud quam magnam partem velle auferre naturae. Falsum est itaque quod aisti,

“Quidquid habent creaturae naturaliter, a necessarii parte sortitae sunt:”

quandoquidem et haec quae commemoravi, et alia quae commemorare longum est, naturaliter habent, nec ea tamen sunt a necessarii parte sortitae.