CAPUT XLVII

JUL. Qui autem sentiunt in processu, non semper a necessario, sed multa a possibili capiunt. Hoc in cunctis licet videre corporibus: sed longior disputatio nascitur; pauca tamen demus exempla. Natura corporum est, ut coagmentatione concrescant, divisione solvantur: capacia ergo sunt vulneris, quae patiuntur interitum. Ut ergo possint vulnerari, a necessario habent; ut vulnerentur autem, a possibili. Ita a necessario est possibilitatis natura, cum non sit necessarius possibilitatis effectus. Verbi gratia, equus, bos, et similes animantes vulnerabilem habent naturam, et ideo incommodi capacia a necessario sunt: ut autem vulnerentur, non semper necessarium est. Si enim per diligentiam custodum defendantur a plagis, possunt non vulnerari: quod si non custodiantur, possunt etiam vulnerari. Plurimum ergo distat inter ea quae a possibili veniunt, et ea quae a necessario: quae nisi custodiatur distinctio, in innumeros itur errores. Quod ut comparatione clarescat: lapsi sunt quidam medicinae oppugnatores, argumentati hanc artem nihil habere utilitatis; disputantque hoc modo: Moriturisne medicina subvenit, an victuris? Si morituris, nihil promovet: si victuris, frustra gestit. Qui enim morituri erant, hac quoque laborante, morientur: qui victuri, sine quoque hujus beneficio salvi esse potuerunt. Quam nempe concinna, quam urbana conclusio! sed dissolvitur a propugnatoribus medicinae hoc modo: Haec ars, inquiunt, prodest nec victuris, nec morituris duntaxat a necessario, sed a possibili id utrumque passuris: non ergo adjuvat medicina eum qui sine dubio moriturus est, quoniam facere immortalem non potest; sed neque ei subvenit, qui sine dubio futurus incolumis est: verum illi, qui si non curetur, periclitari potest; si curetur, liberari potest: sicut ergo nec victuro nec morituro a necessarii conditione subvenire, ita et morituro et victuro, sed a possibili, ars potest erudita prodesse. Illi ergo priores medicantum studiis obloquentes, propositionem a possibili inchoantem, necessarii fine clauserunt: quod disputationis genus in innumera extenditur. Verbi gratia, prohibet lex homicidium fieri, prohibet etiam negligentiae per quam in pericula ruitur occasionem dari, ut in tauro cornupeta (Exod. XXI, 28-32), atque in domorum coronis (Deut. XXII, 8). At potest dici: Victuro subvenit ista diligentia, an morituro? Si morituro, nihil promovet: si victuro, ex abundanti consulit; si utrumque hoc contrarium, et per impedimenta et sine impedimentis necessario consequentur. At hoc falsum est: optimo enim mortalibus jure consulitur, ut quod poterant pati sine diligentia, diligentiae opibus evadant. Aliud ergo est a possibili, aliud a necessario. Ostendamus, jam quid his anteloquiis adjuvemur. Fecit Deus hominem liberi arbitrii, naturae bonae; sed quae capax esset virtutum, quas sibi ex se mancipato animo comparasset: quod liberum arbitrium aliter constare non poterat, quam ut haberet etiam peccandi possibilitatem. Libertatem ergo a necessario habet, voluntatem a possibili. Non potest non esse liber; sed in neutram voluntatem cogi potest, factusque rei necessariae possibilis effectus. In possibili ergo peccari potest, in necessario non potest; quia necessario non actor, sed auctor ipse censetur; atque hoc quod potest homo ex integro Dei est, a possibili autem ipse actor expenditur.

AUG. Quid dicis de diabolo, de quo scriptum est, Ab initio diabolus peccat (I Joan. III, 8)? Possibilitatem peccandi habet an necessitatem? Si necessitatem, tu videris quomodo secundum tuas disputationes excusetur a crimine : si autem possibilitatem; potest ergo et non peccare, potest habere bonam voluntatem, potest agere poenitentiam et impetrare misericordiam Dei; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Psal. L, 18). Quod quidem visum est quibusdam, Origene ut perhibetur auctore: sed hoc, ut nosse te existimo, fides catholica et sana non recepit : unde nonnulli Origenem quoque ipsum alienum fuisse ab hoc errore vel probant, vel volunt. Restat igitur, aut ante supplicium ignis aeterni, etiam necessitas ista peccandi magna sit diabolo magni poena peccati neque hinc excusetur a crimine, quoniam et ista vindicta est pro maximo crimine, ut cum delectet sola malitia, nec possit delectare justitia. Ad hanc autem jam poenalem peccandi necessitatem non utique pervenisset, nisi prius libera voluntate, nulla necessitate peccasset. Definitio itaque illa peccati, cum fit quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere, ad illud peccatum pertinet quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati.