|
JUL. Et malum ergo et bonum ex propria voluntate
facit: sed bonum suum etiam Deo debet, qui parti huic, non quidem
praejudicium, tamen adjutorium subministrat.
AUG. Tam bonum certe quam malum ex propria homo, sicut dicis,
voluntate facit, et utriusque in illo possibilitas aequa lance
libratur, et ad bene faciendum Deus adjutorium subministrat: cur ergo
ad peccandum proclivior est natura mortalium, si nihil egit originale
peccatum? Quamvis et ipsum adjutorium, quod subministrare Deum
cogimini confiteri, quale dicatis esse, non lateat. Legem quippe,
non spiritum dicitis, cum Paulus apostolus per subministrationem
Spiritus sancti nos doceat adjuvari (Philipp. I, 19). Quod
ideo commemorandum putavi, ne forte qui audiunt vel legunt de
subministratione divini adjutorii sententiam tuam, obliviscantur
haeresim vestram.
|
|