CAPUT IV

JUL. Cum igitur id a nobis abunde constet effectum; tamen quia operi nostro nascitur longitudo, sapiens lector intelligat, nobis quidem optabilem fuisse brevitatem, sed exegisse causae necessitatem, ut error saeculi favore diffusior, latiore veritatis acie vinceretur. Haud igitur de nihilo est, quod sermo noster extenditur. Adjutu enim Christi praesumo confore, ut nulla pars impietatis, contra quam nobis certamen est, aut negligenter quaesita, aut minus inventa, aut attrita mediocriter censeatur. Nec illud ergo desperare vel possumus, vel debemus, quoniam processu temporum tempestas excitata considat, et auctoritate sapientum vulgus ignavum quod nunc perstrepit corrigatur: sed voti quam sententiae minor causa est; quemvis enim status rerum exitum sortiatur, constabit nobis ratio et benignitatis et fidei. Neque enim pendemus ad prosperitatis popularis eventum. Scitum est siquidem illud trium in Babylone puerorum, qui cum a rege superbissimo ad adorandam statuam cogerentur, fidelissime restiterunt, neque anhela sunt fornace conterriti, quae accensa erat in religiosorum voratum; responderuntque ut et fidei et constantiae congruebat: Potens est, inquiunt, Deus, o rex, liberare nos de fornace hac; sed etiamsi non liberet, scito quoniam deos tuos non colimus, nec statuam quam erexisti adoramus (Dan. III, 17, 18). Quam sanctum votum judicio miscuerunt, nec tamen consilii gravitatem desiderio levarunt! Fortitudinem fidei nec desperatione praecipitant, nec cupiditate suspendunt: miscent quidem vota; caeterum ordinem non relinquunt; consolantur tolerantiam, sed justis mitiora submittunt: Certum est, inquiunt, quoniam nos possit liberare Deus noster; sed utrum velit, est incertum: et ideo sub ambiguo rerum eventu stat piorum certa sententia, idola respuendi, supplicia perferendi. Viderit quid boni nostra liberatio etiam caeteris conferat; nobis interim veram felicitatem fides, inquiunt, invicta custodiat: non habet ergo mollioribus gratificandi nimiam necessitatem, cujus gloriae negotiantur adversa. De hac et nos disciplina, quam reliquerunt illustres magistri, intelligimus tenendam in prosperis votorum mediocritatem, in dogmatibus vero fidei consiliorum perennitatem: optamusque, persecutionum tumore compresso, etiam populis subvenire: at si id non accidat, stat quidquid acerbum est in contumeliis et periculis perpeti, quam non aversari illuviem sordesque Manichaeas.

AUG. Quantum Manichaeos adjuvetis, cum grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1) non tribuitis justo judicio Dei, propter originale peccatum, ac sic locum facitis alienae naturae mali, quam tradit insanus error illorum, et saepe admonuimus, et ubi opportunum visum fuerit, non cessabimus admonere. Nunc quoniam vos ita fortes esse jactatis, ut tamen pro multis etiam vestra, quamvis

“mediocria vota,”

commendes, quibus, ut dicis,

“optatis persecutionum tumore compresso populi subvenire:”

quaero abs te, utrum id a Domino optetis. Quod si non facitis, non sunt ista vota christiana: si autem facitis, quomodo speratis, exauditis votis vestris, hoc Dominum largiturum? Nempe ut corda hominum quae adversa sunt vobis, in vestrum favorem et amorem convertat. Si hoc creditis, profecistis; vos ipsos convertere, vos ipsos in melius mutare jam coepit. Cogitate, quaeso, istud, atque retinete, tandemque fatemini operari omnipotentem Deum in cordibus hominum voluntates, aversosque convertere: ita ejus misericordiam gratiamque sapietis: et ubi hoc non agit, judicia occulta, sed justa. Sic vota nostra potius fortassis exaudiet, ut vos ad fidem catholicam, sicut Turbantium paulo ante vestrum, nunc vero esse jam nostrum, simili sua operatione atque miseratione convertat.