|
JUL. Tantum ergo valet ista distinctio, ut si
nescientes, quod a possibili incipit, in necessarium concludamus,
omnia crimina ad Deum recurrant. Quod Manichaeus videns, tenebras
peccati excogitavit auctores: non enim valuit inter possibile
necessariumque distinguere. Omne ergo quod naturaliter habet homo, a
necessarii parte sortitus est: quia non potuit aliter esse quam factus
est.
AUG. Jam paulo ante monstravi, quam vana sit sententia ista:
stolidissimum est enim, habere homines naturaliter possibilitatem
manducandi, sed non naturaliter cibos naturae congruos manducare; aut
habere homines naturaliter possibilitatem concumbendi, sed non
naturaliter genitalibus membris sexus utriusque concumbere. Quis hoc
dicat, qui considerat utcumque quod dicit? Utrumque enim naturale
est, et quod fieri possunt ista, et quod fiunt: sed est illud et
quando nolumus; hoc non est nisi velimus.
|
|