CAPUT L

JUL. Malum autem quod agit, a possibili agit.

AUG. Attende eum qui dicit, Quod nolo malum, hoc ago; et responde utrum necessitatem non habeat agendi malum, qui non quod vult facit bonum, sed quod non vult malum, hoc agit. Quod si Apostolo repugnare non audes, ecce homo a necessario malum agens definitiones tuas disrumpit et dissipat: necessitate quippe malum agit, qui non vult, et agit. Hoc autem quod nolens agit, si tantummodo concupiscere est carne, sine ulla mentis consensione membrorumque operatione; mala est et concupiscentia carnis, etiamsi non ei consentiatur ad malum; quam te tamen laudare delectat: si autem tantum cogitur iste qui clamat, Quod nolo malum, hoc ago, ut etiam sua membra exhibeat arma peccato; non solum concupiscuntur a necessario mala, verum etiam committuntur. Ubi sunt definitiones tuae, quas tanta loquacitate distinguis? Nempe ut fumus defecerunt et perierunt. Necessarium atque possibile magna cura discernenda commendas, necessarium dicens esse quod fieri necesse est; possibile autem quod fieri potest, sed necesse non est. Proinde necessitatem necessario tribuis: possibile vero nulla necessitate constringis. Malos actus non das necessario, sed possibili; et dicis loquens de homine, Malum autem quod agit, a possibili agit; ne quisquam male agere necessitate, non voluntate, dicatur. Sed procedit in medium qui tibi validissime contradicit, et dicit: Quid est quod dicis? Ecce ego non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 19). Notum est quod homo primus voluntate malum egit, non necessitate: sed iste qui dicit, Quod nolo malum, hoc ago; necessitate se ostendit malum agere, non voluntate; et flens miserias suas, ridet definitiones tuas.