|
JUL. Nisi ergo necessaria possibilitas fuisset, effectus
possibilis non fuisset. Ut ergo possit malum et bonum facere,
necessarium est: ut autem malum faciat, non necessario, sed possibili
suo debet. Ubi autem possibilitas est partis utriusque, necessitas
neutra est. Sic fit ut nihil sit aliud peccatum, quam voluntas agendi
quod justitia vetat, ut unde liberum est abstinere. Si nihil sit
autem aliud voluntas, quam motus animi, cogente nullo; quomodo ergo
Deus, ut mundum faceret, a possibili habuit; mundus autem ipse, ut
existeret, a necessario pertulit: ita etiam in imagine Dei simile
quiddam intelligitur. Quippe ut habeat, quam elegerit voluntatem,
non cogitur; sed a possibili ei venit: illud autem quod male fecerit,
necessitatem habet reatus. Ita crimen a necessario incurrit horrorem;
licet exortum sit, non a necessitate, sed a possibilitate facientis.
Opus ergo possibilitatis testimonium est liberi animantis.
AUG. Jam te omnino negligit, qui ea quae tibi supra respondimus,
legit. Quoniam qui dicit, Non quod volo, facio bonum; sed quod
nolo malum, hoc ago; necessitate se ad agendum malum premi satis
aperte indicat et ostendit falsum esse quod dicis, Ut malum faciat,
non necessario, sed possibili suo debet: et caetera talia quae garris
inaniter. Sic fit ut illa definitio, qua dicitur, esse peccatum
voluntas agendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere,
illud peccatum complectatur, sicut jam superius admonui, quod
tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati. Tali namque
poena iste agebat quod nolebat malum; unde illi si liberum esset
abstinere, nequaquam diceret, Non quod volo, facio bonum; sed quod
nolo malum, hoc ago. Sicut ergo nos agnoscimus hominem in corpore
vitae illius beatum, ubi liberum habuit quod vellet agere, sive
bonum, sive malum: sic et tu agnosce hominem in corpore mortis hujus
miserum, ubi perdita libertate audis eum dicere, Non quod volo,
ago; sed quod odi, illud facio; et, Non quod volo, facio bonum;
sed quod nolo malum, hoc ago; et, Miser ego homo, quis me liberabit
de corpore mortis hujus (Rom. VII, 15, 19, 24)?
|
|