CAPUT LII

JUL. Hujus vituperatio ad necessaria non recurrit: quia quidquid ad necessarium pervenerit, ipsum pulsat auctorem.

AUG. Numquid hoc malum hominis, ubi dicit, Quod nolo malum, hoc ago, ipsum hominis pulsat auctorem? Et tamen eum qui sic agit malum, satis apparet ad necessarium pervenisse: necessitate quippe agit quod non agit voluntate.