CAPUT LIII

JUL. Quomodo ergo quod a necessario venit, possibili meo adscribi non potest: ita quod a possibili venit, necessario adscribi non potest. Id est, quomodo natura corporis et animi mei voluntati meae applicari non potest, ut ideo sic videar esse quia volui, cum non potuerim velle antequam essem, ita malum voluntatis naturae non potest admoveri, ut necessitati possibilitatis opera misceantur.

AUG. A necessitate quidem satis evidenter et aperte discernitur, quod ita fieri potest, ut non sit necesse: hoc tu possibile appellas, tanquam impossibile sit quod fieri non solum potest, verum etiam necesse est. Sed quoniam placuit tibi talia duobus istis nomina imponere, intelligamus ut possumus, et feramus. Sed quid est quod dicis,

“Malum voluntatis non potest admoveri naturae?”

Nonne cum angelus, vel homo aliquid vult, natura aliquid vult ? Et angelus et homo naturae non sunt ? Quis hoc dixerit? Si ergo naturae sunt angelus et homo; profecto natura vult quodcumque vult angelus, natura vult quodcumque vult homo. Quomodo ergo malum voluntatis naturae non potest admoveri; cum velle aliquid nisi natura non possit? Aut non imputetur homini peccatum voluntatis suae; quia homo natura est, et malum voluntatis, ut dicis, naturae non potest admoveri. An in tantum tua progreditur vanitas, ut naturae dicas debere imputari, quod naturae non potest admoveri? Nam quis dicat naturae non imputari, quod imputatur homini, nisi quisquis ita desipit, ut hominem neget esse naturam? Videsne quam multum loquaris, nesciens quid loquaris? Si ergo dicas, Voluntas necessitati non potest admoveri; ne hoc quidem universaliter verum est. Aliquando enim quod necesse est volumus; sicut necesse est ut qui perseveranter bene vivunt, fiant beati: aliquando etiam necesse est aliquid ut velimus; sicut necesse est nos beatitudinem velle: unde quaedam est et beata necessitas, quia necesse est Deum semper et immutabiliter et beatissime vivere. Sed quoniam sunt et quaedam necessitates sic a voluntatibus alienae, ut et necessitas sit ubi voluntas non est, et voluntas ubi non est necessitas: ex parte saltem verum est quod dicitur, Voluntas necessitati non potest admoveri. Qui vero dicit, Mala voluntas non potest naturae admoveri: idem nobis, si potest, voluntatem vel malam, vel bonam, ubi natura non est, ostendat; aut quod voluntas esse aliqua possit, si natura non sit quae aliquid velit. Attende igitur quam sis a veritate seclusus. Tu dicis, Voluntas mala naturae non potest admoveri: veritas autem dicit, Quamdiu est voluntas ulla, a natura non potest separari.