CAPUT LIV

JUL. Hanc ergo subtilitatem divisionum non introspiciens Manichaeus, Traducianorum nobis produxit examina. Argumentatur enim hoc modo: Unde malum? Nimirum de voluntate. Unde voluntas mala? Respondet, De homine. Unde homo? Per Deum. Concluditque: Si malum ex homine, homo per Deum; malum igitur per Deum. Et post hoc, quasi religiosus, ne criminosum faciat Deum, dat tenebrarum naturam, cui malum debeamus adscribere. Hinc et Augustinus: Unde malum? De voluntate. Unde, inquit, ipsa voluntas? De homine, qui est opus Dei. Et colligit: Si malum ex voluntate, voluntas ex homine, homo opus Dei; malum igitur per Deum. Quod quasi conatus absolvere, ne Deum criminosum dicere videretur (quod tradux ejus affirmat), violentum aeque pro Deo nobis nihil obtulit, id est, tenebras quibus malum hoc adscribere deberemus.

“Non enim,”

inquit,

“ideo in homine malum natum est, quia opus Dei erat, sed ideo quia de nihilo erat”

(De Nupt. et Concup., lib. 2, n. 48). Quasi veritas respondere non possit: Et qua impudentia primo mentitur Deus tuus, esse in homine voluntatem; deinde condemnat, cum malum istud, videlicet peccatum, de necessitate noverit tenebrarum, id est, antiqui nihili contigisse? Infleximus per casus nihil, ut appareret Traduciani virtus in nihilo collocantis spem suam. Vide tamen imbecillitatem Dei, quem Traducianus inducit. Ipsum nihilum superare non valuit: cumque hominem fecisset ex nihilo, non eum potuit a conditione mali, quae de nihilo veniebat, exuere: sed rerum difficultate factus amarior, pro suis culpis hominem criminatur, et imaginis suae exitio nihili delicta condemnat. Benignius cum eo agit senex Manes, ut dicat illum non usquequaque tenebrarum gente vastatum; cujus debilitatem tantam inducit Traducianus, ut commentetur eum a nihilo fuisse superatum.

AUG. Nemo superatur a nihilo; sed tu superaris nihil dicendo: nec ego in nihilo collocavi spem meam; sed tu ad nihilum perduxisti loquacitatem tuam. Sane, si recte intelligas quod perverse loqueris, isto modo Deus a nihilo superatur, quoniam Deum nulla res superat: nihil enim quid est, nisi res nulla? Isto modo etiam Deus non potest superare nihil; quia nullam rem non superat, qui superat omnia; est enim super omnia. Sed

“non introspexit,”

ut dicis,

“Manichaeus subtilitates divisionum tuarum, et ideo dicit, Si malum ex homine, homo autem per Deum, malum igitur per Deum:”

ut hac conclusione territi, aut hominem per Deum, aut malum negemus ex homine, aut utrumque, ut ille, falsum esse dicamus; ac sic nobis introducat nescio quam substantiam tenebrarum, quae hominem fecerit, et quae principaliter malum sit, unde malum omne credatur. Tu ergo, divisor subtilissime, huic astutiae qua putas sapientia resistendum?

“Dicam,”

inquis,

“malum ab homine ex possibili exstitisse, non ex necessario.”

Quasi vero tibi ille respondere non possit, Si malum ex possibili, possibilitas ex natura, natura per Deum, malum igitur per Deum. Hanc conclusionem si tu non times, nec ego illam: quoniam ambo non ex necessario, sed ex possibili peccasse hominem primum confitemur. Etenim nos dicentes hominem propterea potuisse peccare, quia non est ejus natura facta de Deo, quamvis omnino esse nisi illo creante non posset; non ita hoc dicimus, ut ex hoc ei dicamus impactam, sicut calumniaris, peccandi necessitatem. Prorsus peccare poterat et non peccare : sed si non de nihilo factus esset, id est, si de Deo natura ejus esset, peccare omnino non posset. Quis enim est tam demens, qui dicere audeat, immutabilem et inconvertibilem naturam quae Deus est, ullo modo posse peccare; de quo dicat Apostolus, Negare se ipsum non potest (II Tim. II, 13)? Utrique igitur Manichaeo resistimus, dicentes a bono et justo Deo non sic hominem factum esse, ut ei esset necesse peccare; et ideo peccasse quia voluit, qui posset et nolle. Sed quod in ejus progenie mala tanta et tam manifesta conspicimus, non voluntaria hominum, sed cum quibus nati sunt, cum ea venire de vitiata per peccatum origine vos negatis, profecto ad naturam mali introducendam, cujus commixtione Dei natura corrupta sit, tanquam in arce Manichaeum haeresis vestra constituit, ex qua et illum simul et vos veritas dejicit.