CAPUT LV

JUL. Patiuntur hanc omnes ignominiam, qui indicunt veritati bellum. Nos ergo quod egimus colligamus. Quaeritur unde illa prima voluntas mala in homine fuerit exorta. Respondemus, A motu animi, cogente nullo. Objicitur, Si in opere Dei apparuit? Assentimur verum esse. Rogatur quomodo id non abnuamus, qui negamus naturale peccatum. Respondemus, Quia in opere Dei a possibili existit peccatum istud, non a necessario. Naturalia ergo necessaria sunt, possibilia autem voluntaria.

AUG. Sunt et voluntaria necessaria, sicut beati esse volumus, et necesse est ut velimus: sunt et possibilia naturalia; sic possibile est enim ut concipiat femina quae concumbit cum viro suis et illius genitalibus membris, si nec ipsa sterilis sit, nec ille; sed non est necessarium: fieri quippe potest, sed necesse non est; et tamen naturale est. Tace, obsecro: vanae sunt definitiones; nec subtiles, sed pucriles divisiones tuae.