CAPUT LVI

JUL. Ac per hoc, ut peccatum motui libero, ita naturam Deo adscribimus conditori. Est igitur natura humana bonum opus Dei: est libertas arbitrii, id est, possibilitas vel delinquendi, vel recte faciendi, bonum aeque opus Dei. Utrumque hoc homini a necessario venit: neutra de his duabus rebus mali causa est. Sed huc usque necessaria illa venerunt: jam voluntas quidem in his exoritur, sed non de his. Capacia voluntatis sunt quippe, non plena; nec faciunt, sed accipiunt diversitatem meritorum.

AUG. Naturam et liberum arbitrium rectissime bona confiteris esse Dei opera: sed quod voluntatem in his quidem, sed non de his asseris exoriri, quid insanius dici potest? Itane vero, Juliane, ex homine hominis voluntas non oritur, cum homo bonum opus Dei sit? Postremo potuitne ascendere in cor tuum, exoriri quidem hominis voluntatem, sed non de libero ejus arbitrio? Dic ergo unde, si non de natura, id est, non de ipso homine; si non de libero ejus arbitrio, dic, rogo, unde voluntas hominis oriatur. Dixisti ubi oriatur, dic et unde. Bona opera Dei sunt natura et liberum arbitrium:

“In his,”

inquis,

“voluntas exoritur, sed non de his.”

Unde ergo? dic; audiamus, discamus. Aut ostende aliquid alicubi ortum esse, cum unde non esset. Mundus quidem de nihilo exortus est, sed Deo faciente; nam si Deum opificem non haberet, de nullis rebus omnino oriri non posset. Si ergo et voluntas in homine vel in ejus libero arbitrio de nihilo exorta est, quis eam fecit? Aut si non facta, vel orta est, quis eam genuit? An sola est in rebus, quae esse coeperunt, facta a nullo, nata de nullo? Cur ergo propter illam damnatur homo, quo non volente exorta est in illo voluntas mala, cujus erat tantum capax, non efficax? Si autem, ut jure damnetur, eo volente in illo exorta est; cur ejus ipsius voluntatem de illo exortam negas, quo volente exortam esse, et quo nisi volente exoriri non potuisse non negas? Cum vero de illo orta est, de natura exorta est, quia homo natura est; et quia potuit etiam nolle quod voluit, de libero ejus arbitrio exorta est, quod et ipsum, sicut fateris, pertinet ad naturam: cur ergo negas clausis oculis res apertas, de natura hominis exoriri voluntatem hominis, dum times ne Manichaeus naturae hujus accuset auctorem? Sufficit ad illam pestilentiam refellendam, quod catholica veritas praedicat, ab optimo Deo sic esse hominem conditum, ut necessitatem peccandi non haberet, nec peccaret, si peccare nollet; cum etiam semper nolle utique posset. Quis enim tam sit mente caecus, ut non videat, sicut homo est primitus conditus, magnum bonum esse naturae, posse non peccare; quamvis majus sit, non posse peccare: atque ordinatissime constitutum, ut hoc prius esset unde fieret hominis meritum, et illud esset postea bene meriti praemium?