|
JUL. Bona ergo possibilitas mali atque boni voluntatem
non cogit, sed permittit oboriri. Nemo igitur ideo bonus est, quia
libero affectus arbitrio est; sunt quippe multi homines aeque liberi,
sed tamen pessimi: sed nec ideo quisque malus est, quia liberi
arbitrii est; sunt enim multi aeque libertatis hujus participes, tamen
optimi. Nec bonus igitur, nec malus homo ideo est, quia liber est:
sed nec bonus, nec malus esse posset, nisi liber esset. Est ergo
ista possibilitas, quae nomine libertatis ostenditur, ita a
sapientissimo constituta Deo, ut sine ipsa non sit, quod per ipsam
esse non cogitur. Contrariorum enim una capacitate ab utrorumque
praejudicio vindicatur; id est, nec malae voluntatis, nec bonae causa
et necessitas dici potest, quae utramque sic recipit, ut neutram
compellat existere. Necessariorum ergo singularis ductus, et unum
quodam modo filum est, velut geometrica illa sine latitudine longitudo
est, nec hic unio dividi potest. Quamdiu ergo singularis extenditur,
vim naturae suae tenet: at ubi ei occurrerit quod in diversa findatur,
illud necessarium illico terminatur. Id est, bonus Deus bonum fecit
hominem.
AUG. Cur ergo dixisti, nec bonum, nec malum esse hominem, nisi
propria voluntate; et quidquid ex Deo habet, ex necessario habere,
non ex possibili? Quod vis intelligi, ex natura, non ex voluntate;
ut per se ipsum bonus sit homo, non per Deum, aut certe melior per se
ipsum quam per Deum. Haec quippe verba tua sunt:
inquis,
|
“ideo bonus est, quia libero affectus arbitrio est.”
|
|
Et
paulo post:
|
“Nec ideo quisque malus est,”
|
|
inquis,
|
“quia liberi
arbitrii est.”
|
|
Quibus verbis quid dicis, nisi quod nec bonum nec
malum Deus fecerit hominem, sed utrumlibet horum ipse se facit, cum
bene vel male utitur libero arbitrio? Quid est ergo quod nunc dicis,
|
“Bonus Deus bonum fecit hominem;”
|
|
si nec bonus, nec malus est
habendo liberum arbitrium quod in eo Deus fecit, sed bene utendo, id
est, cum jam ipse bene vult, non cum habet possibilitatem volendi
bene? Et quomodo verum erit, Fecit Deus hominem rectum (Eccle.
VII, 30)? An rectus erat non habens voluntatem bonam, sed ejus
possibilitatem? Ergo et pravus erat non habens voluntatem malam, sed
ejus possibilitatem; et a se ipso illi est voluntas bona, falsumque
scriptum est, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII,
35, sec. LXX); et, Deus in vobis operatur et velle
(Philipp. II, 13). Quanquam tu nec a se ipso ei dicas esse
voluntatem bonam vel malam; sed oriri in illo, non de illo. Ita
fit, ut per tuam mirabilem sapientiam, nec Deus fecerit rectum
hominem; sed qui rectus posset esse, si vellet: nec ipse se faciat,
sed nescio quo casu rectus fiat, quia nec de illo, sed nescio unde,
aut nescio quomodo, in illo voluntas oritur qua rectus fiat. Non est
ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica
(Jacobi III, 15).
|
|