CAPUT LVIII

JUL. Et incipere, et bene incipere substantiam, a necessarii unione dirigitur. Accipit etiam arbitrii libertatem; aeque adhuc necessarii linea continetur: sed jam necessariorum finis est; hinc finduntur in contraria voluntates. Ad unionem ergo necessarii divisionis natura non pertinet. Ita possibilitatem habere cogimur: uti autem vel bene vel male ipsa possibilitate non cogimur. Ita fit ut etiam possibilitas peccandi capax boni malique, sed voluntarii sit: quoniam boni proprii capax esse non poterat, nisi capax esset et pravi.

AUG. Dic potius, si vis verum dicere, hominis naturam capacem boni et pravi prius factam: non quod non posset solius boni capax fieri; sed quod ab ipso gradu ordinatissime surgere debuit, ut si non peccasset quando peccare posset, ad eam beatitudinem perveniret ubi peccare non posset. Quia, sicut jam dixi, utrumque magnum bonum est, quamvis minus unum, alterum majus. Minus est enim posse non peccare, majus autem non posse peccare: et oportebat a merito boni minoris ad praemium pervenire majoris. Nam si

“boni proprii,”

sicut dicis,

“capax esse non poterat”

humana natura,

“nisi capax esset et pravi;”

cur post hanc vitam pie gestam, boni solius erit, et non mali capax, ab omni scilicet aliena, non solum voluntate vel necessitate, verum etiam possibilitate peccandi? An vero metuendum est, ne tunc etiam forte peccemus, quando sanctis Angelis crimus aequales? De quibus sine dubitatione credendum est, quod acceperint non posse peccare pro merito permansionis suae, quoniam steterunt, quando aliis cadentibus etiam ipsi peccare potuerunt. Alioquin adhuc timendum esset, ne multos novos diabolos, et eorum novos malos angelos haberet hic mundus. Sanctorum etiam qui de corporibus exierunt, erit nobis vita suspecta, ne ibi etiam quo venerunt, forsitan peccaverint, aut forsitan peccent; si in natura rationali possibilitas peccandi permanet, nec potest esse capax boni, si non sit et mali. Quae quoniam vehementer absurda sunt, haec opinio est respuenda; potiusque credendum, ideo fuisse istam naturam et boni et mali capacem primitus factam, ut horum alterum diligendo, meritum compararet, quo boni solius, vel mali solius capax postmodum fieret: ita tamen ut si plecteretur damnatione perpetua, pati cogeretur tantum, non etiam facere sineretur malum.