|
JUL. Sed jam aggrediamur ad causam. Claruit tam priore quam
praesenti opere, concupiscentiam naturalem, sine qua sexuum non potest
esse commixtio, a Deo, qui est et hominum et pecudum conditor (De
Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 25), institutam. Quod
tantum valet, confessione quoque adversarii mei, ut sine ejus
vituperatione, id est, carnalis concupiscentiae, et sine infamatione
commixtionis, asseri penitus non possit naturale peccatum.
AUG. Concupiscentiam sive naturalem, sive carnalem tibi placeat
appellare, eam nos concupiscentiam vituperamus, qua caro concupiscit
adversus spiritum, et trahit ad illicita, nisi et spiritus adversus
eam fortius concupiscat. Hanc dissensionem in paradiso dicimus non
fuisse, quando qui ibi erant, nudi erant, et non confundebantur.
Hanc post peccatum esse coepisse, ipsa res clamat; quandoquidem post
peccatum pudenda texerunt, quae prius pudenda non fuerant. Neque ut
nuda prius essent, impudentia, sed innocentia faciebat: quia et
impudentia vitium est; illi autem quando eos nudos esse non pudebat,
utique vitium non habebant. Hoc ergo malum, quo caro concupiscit
adversus spiritum, haereticus Julianus dicit esse bonum: hoc malum ex
aliena mali natura nobis esse commixtum dicit alius haereticus
Manichaeus: hoc malum per praevaricationem primi hominis in nostram
dicens vertisse naturam, catholicus ambos vincit Ambrosius.
|
|