CAPUT LIX

JUL. Sed quantum interest inter plenum et vacuum, tantum nimirum inter possibilitatem et necessitatem. Possibilitas enim rei illius, cujus capax dicitur, vacua ostenditur: quando si vacua non esset, nec capax esset. Qui enim caperet, quod jam haberet? Necessitas autem non vacuitatem, sed plenitudinem indicat: non potest quippe capere quasi vacua, quod jam quasi plena esse compellit. Tantum itaque inter necessaria et possibilia interest, quantum inter conferta et inania. Ab utriusque ergo qualitatis, cujus aeque capax est, praejudiciis ipsa repugnantium susceptione defenditur. Habet ergo bonum necessarium in natura tantum, quantum ad honorem spectat auctoris; quod est innocentia nulli malo admixta naturaliter, proprii operis pro boni proprietate et accusatione mali receptrix. Illud ergo quod ei de proprio venit, peccans quisque sauciare potest: hoc vero quod de Dei opere suscepit, decolorare non potest. Manet ergo et in malis hominibus taxatio naturalis boni; nec unquam malum erit, bonum malumque agere potuisse: sed personae illi nihil proderit, quae necessarii sui instituta non damnat quidem, sed tamen sibi ea non prodesse compulit. Sicut ergo in eo homine, in quo est jam explicata libertas, cum peccat, malum adscribimus voluntati, naturam autem Deo conditionis auctori: ita si parvulus, qui voluntatis usum non habet, nec quidquam ostendit praeter instituta naturae, scelere plenus esse dicatur, atque habere malum a necessario, quod alter a possibili capit; sine dubio is auctor criminis, qui naturae auctor, arguitur.

AUG. Regulas tuas aperte in majoribus frangimus, ut eas ad parvulos transferre non possis. Non erat parvulus qui dicebat, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Non ei possibilitatis inanitas, sed necessitatis inerat plenitudo, ut tuo de his rebus loquamur modo: non erat vacuum quod caperet, sed refertum quo ceperat malum. Non enim ait, Bonum malumque agere possum; quae possibilitas naturae humanae malum non fuit, nec voluntatis: sed ait, Non quod volo, facio bonum. Nec tantum; verum et addidit, sed quod nolo malum, hoc ago. Ecce et quod non agit bonum, et quod agit malum, non possibili, ut ipse constituis, sed ut ille patitur et fatetur, necessario suo debet: infirmus quidem ad auferendas miserias suas, sed plane firmissimus malleus ad conterendas regulas vestras. Vult et non agit quod bonum est, non vult et agit quod malum est: unde ista necessitas? Agnoscunt eam quidem catholici doctores, qui Paulum apostolum intelligunt etiam de se ipso ista dicentem, et ex lege quae in membris repugnat legi mentis, sine qua nullus hominum nascitur, venire non dubitant; et ideo dici et a sanctis vident, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago: quia vident quantum bonum sit nec carne concupiscere, quae mente aversantur ; eosque id velle, nec facere: et malum esse, quamvis mente non consentiente, vel carne tamen talia concupiscere; eosque id nolle, sed facere, sine ulla quidem condemnatione, quoniam peccati hujus reatu regeneratione deleto, resistunt mente, ne perficiant quod concupiscunt carne; sed non sine suo aliquo malo, quia non eis aliena commixta, sed eorum natura est et in mente et in carne. Hunc sensum pium et verum contra vestram susceptam non vultis admittere; quasi propterea faciatis, ut in judicio quo defenditur a vobis, non solum de litteris, verum etiam de ipsis hominum moribus gemitibusque sanctorum, nihil adversus eam recitetur, nolentibus vobis; et tanta veritatis manifestatione recitetur, ut non eloquentia, sed sola impudentia vestra remaneat, qua illam non possitis defendere, sed velitis. Quid enim agitis, quod res apertas turbidae loquacitatis tempestate nubilare conamini? Clamat Apostolus, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Clamat etiam superius: Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum; scio enim quia non habitat in me, hoc est in mea carne, bonum (Rom. VII, 17-19). Quid est, quod nolo facio? et quid est, non ego operor? Quid est, nisi quod consequenter exponit? Dicendo quippe, quod nolo facio; se facere ostendit: et rursus dicendo, non ego operor; non mentem consentientem, sed carnem suam concupiscentem id facere ostendit: concupiscendo quippe caro agit, etsi ad consensum mentem non attrahit. Propter hoc adjungit, Scio quia non habitat in me. Et exponens quid dicat in me: hoc est, inquit, in carne mea, bonum. Verum sint istae voces, non Apostoli, ut vultis, sed cujuslibet hominis mala sua consuetudine praegravati, quam voluntate non potest vincere: nonne et haec tam robusta est, ut argumentationes vestras de possibili et necessario tanquam pueriles et ludicras tabellas robore suo frangat et conterat? Quoniam est, quod non vultis, non solum voluntarium atque possibile, unde liberum est abstinere; verum etiam necessarium peccatum, unde abstinere liberum non est, quod jam non solum peccatum, sed etiam poena peccati est. Nec attendere vultis, quod in unoquoque agitur per violentiam consuetudinis (quam quidam docti dixerunt esse secundam naturam), hoc actum esse per violentiam poenalem summi illius maximique peccati primi hominis in omnibus qui erant in lumbis ejus, per ejus concupiscentiam exorturi, cum propagaretur humanum genus, quam concupiscentiam peccantium pudor operuit in regione lumborum.