CAPUT LX

JUL. Sed quid nos ad parvulos; cum quaestio Manichaeorum nec perfectae aetatis hominem dicat voluntate peccare? Nam si ideo exortum est in homine malum, quia de nihilo factus erat, a necessario autem habuit homo ut de nihilo fieret; sine dubio malum non a possibili, sed a necessario recepit. Quod quia longa disputatione destructum est; adhuc modicum, quo magis ac magis iteratione lucescat, super hoc eodem disseramus. Quaeris ergo unde ipsa voluntas mala in primo homine exstiterit. Respondeo, De motu animi, cogente nullo. Quaeris et unde ipse motus. Respondeo, Quid requiris? unde esse potuerit, an unde esse compulsus sit? Si dicas, quod scripsisti quoque, Unde esse compulsus est: referam te asystata et contraria loqui. Quaeris enim quis coegerit, quod esse non possit, nisi cogente nullo: quod quia ipsa sui contrarietate dissolvitur, nihil habet virium quaestio, quae ordinem non habet. Igitur stolidissime in terrogas, unde ipsa voluntas mala. Hoc enim quod dicis, Unde, non occasionem, sed originem ejus, id est, naturam requiris: at id, sicut supra tractatum est, si naturam accipit, definitionem sui perdit, qua dictum est,

“cogente nullo;”

si vero definitionem tenet, praejudicium nativitatis excludit. Non ideo ergo peccavit homo, quia de nihilo factus est, non ideo quia a Deo factus est, non ideo quia de tenebris factus est, non ideo quia liberi arbitrii factus est: sed ideo peccavit, quia voluit; id est, ideo habuit voluntatem malam, quia voluit.

AUG. Nos, vel potius ipsa Veritas dicit, perfectae aetatis homines quosdam voluntate, quosdam necessitate, vel eosdem ipsos in quibusdam voluntate, in quibusdam necessitate agere malum. Quod si falsum putas; illum aspice clamantem, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Qui tibi toties in faciem retorquendus est, quoties dicens ista, vel non videre te fingis istum, vel fortasse non vides. Quid te anfractuosis involvis ambagibus? Non tibi dicitur, Necessitatem peccandi habuit homo, quia de nihilo factus est: sed tu tibi hoc dicis. Prorsus ita factus est, ut peccandi possibilitatem haberet a necessario, peccatum vero a possibili. Verumtamen nec ipsam peccandi possibilitatem haberet, si Dei natura esset: immutabilis enim profecto esset, et peccare non posset. Non igitur ideo peccavit, sed ideo peccare potuit, quia de nihilo factus est. Inter Peccavit, et Peccare potuit, plurimum distat: illa culpa est, ista natura. Nec omne quod de nihilo factum est, peccare potuit; non enim ligna et lapides peccare possunt: sed tamen natura quae peccare potuit, de nihilo facta est. Nec magnum est peccare non posse: sed magnum est cum beatitudine peccare non posse. Sicut non est magnum, esse miserum non posse; quia omnia quae nec beatitudinem capiunt, misera esse non possunt: sed magnum est ita beatam esse naturam, ut misera esse non possit. Quod etsi majus est, nec illud parvum est, in ea beatitudine conditam hominis esse naturam, ut si vellet, posset esse non misera. Sic autem dicuntur omnia facta de nihilo, id est, ex his quae nulla erant, ut intelligamus, quidquid ex eo factum est quod jam erat, ad originem primam esse referendum. De terra enim caro; sed terra de nihilo. Sic enim dicimus etiam omnes homines esse filios Adam, cum patris sui quisque sit filius. Omnia tamen, quae facta sunt, mutabilia sunt, quia de nihilo facta sunt, id est, non fuerunt, et Deo faciente sunt, et bona sunt: a bono enim facta sunt; nec omnino essent mutabilia bona ulla, in quantum sunt, nisi esset a quo crearentur, immutabile bonum. Mala igitur omnia, quae nihil sunt aliud quam privationes bonorum, ex bonis orta sunt, sed mutabilibus: et angelum quippe et hominem, ex quibus orta sunt mala (quae tamen et non oriri potuissent, si illi peccare noluissent, quia et nolle potuerunt), naturas bonas recte, immutabiles autem non recte possumus dicere. Deus vero tam bonus est, ut malis quoque utatur bene, quae Omnipotens esse non sineret, si eis bene uti summa sua bonitate non posset: et hinc potius impotens appareret et minus bonus, non valendo bene uti etiam malo. Proinde tu negare non sineris, eum qui dicit, Quod nolo malum, hoc ago, a necessario jam malum sumpsisse, non a possibili. Non igitur, ut dicis,

“omnis actio mali non a necessario, sed a possibili:”

verum nonnulla et a necessario reperitur. Vide nunc ut tua machinatio tam elaborata collapsa sit. Sed quaerenti unde voluntas mala in homine primo exstiterit, cautius respondere te putas,

“De motu animi, cogente nullo:”

quasi non citius et expeditius responderes, De homine ipso. Illud quippe quod additur,

“cogente nullo,”

etiam hic addi a te potuit, resistente tibi nullo. Quis enim tibi resisteret dicenti vera, si diceres, Mala voluntas in homine primo de homine ipso exstitit cogente nullo? Nunc vero timens culpare naturam, tanquam hinc in ejus auctorem ulla recurrat injuria, et quod diu volebas, aliquando dixisti, et a natura non recessisti. Animus namque natura est: et ea quidem in hominis institutione corpore melior, de cujus motu, cogente nullo, malam voluntatem exstitisse dixisti. Videsne non potuisse nisi alicunde existere, quod negare non sineris, antequam existeret, non fuisse? Quid autem opus est ut quaeratur unde animi motus, cum satis appareat non potuisse animi motum nisi de animo existere? Quod si impudentissime atque insulsissime negas, adhuc ex te quaeritur, unde exstiterit in homine primo voluntas mala: nec jam permitteris dicere,

“De motu animi, cogente nullo;”

quia ipse animi motus cogente nullo, voluntas est. Quapropter, hoc est dicere, Voluntas exstitit de animi motu, quod est dicere, Animi motus exstitit de animi motu, aut, Voluntas exstitit de voluntate. An dicis hunc motum de se ipso exstitisse, non de animo, ne hinc natura bona, id est, animus ipse culpetur? Non ergo inde damnetur: quis enim inde ferat animum jure damnari, unde non potest jure culpari? Sed dicis,

“Ideo peccavit homo, quia voluit; ideo habuit voluntatem malam, quia voluit.”

Verissime dicis: sed si lux clarissima tenebrae non sunt, de illo exstitit mala voluntas, quia voluit. Non enim dicimus, ut calumniaris, et ut nos etiam scripsisse mentiris,

“motus iste unde esse compulsus sit”

sed nullo compellente unde exstiterit; quia et nullo compellente tamen exstitit, et nonnisi alicunde existere poterat, quod antequam existeret non erat. Si ergo homo voluit, de homine exstitit: et quid erat homo, antequam de illo existeret, nisi natura bona et bonum opus Dei? Quod est etiam malus homo, in quantum homo est et opus Dei. Confundatur ergo sua vanitate Julianus; quoniam ex bonis esse mala orta, verum dixit Ambrosius (De Isaac et Anima, cap. 7): sed quia cogente nullo, inculpatus est Deus: quod vero ea permisit existere, usu eorum justo et bono laudatur insignius.