CAPUT LXI

JUL. Voluntas ergo, quae nihil est aliud quam motus animi cogente nullo, possibilitatem suam naturae debet, effectum suum sibi. In natura enim exorta est, sed a possibili, non a necessario. Hic si dicat aliquis, Sed mala natura, quae potuit habere voluntatem malam: respondeo, Sed bona natura, quae potuit habere voluntatem bonam. Uno ergo tempore optima simul pessimaque dicetur. At id rerum ratio non sinit, ut uno eodemque tempore una eademque res contrariis meritorum qualitatibus impleatur. Si igitur ideo mala putetur, quia potuit malum facere; ideo bona credatur, quia potuit bonum operari. Cur autem, inquit, et malum potuit, quae bonum operabatur? Respondeo, Quia bonum hoc, quod virtus dicitur, proprium esse non poterat, nisi fuisset voluntarium: voluntarium autem non esset, si necessitatem boni habuisset: necessitatem autem boni pertulisset, si non habuisset possibilitatem mali. Ut ergo constaret jus boni, admissa est possibilitas mali.

AUG. Ut video, nec bonam voluntatem vis tribuere naturae, quando est homo primitus conditus: quasi non potuerit Deus hominem facere voluntatis bonae; in qua eum tamen permanere non cogeret, sed in ejus esset arbitrio sive in ea semper esse vellet, sive non semper, sed ex illa se in malam nullo cogente mutaret, sicut et factum est. Neque enim homo voluntatem non peccandi ante non habuit, et a voluntate peccandi exorsus est vitam, in qua eum rectum condidit Deus; utique talem, qui uti ratione jam posset. Quis enim ferat, si dicatur talis factus, quales nascuntur infantes? Illa itaque perfectio naturae, quam non dabant anni, sed sola manus Dei, non potuit nisi habere voluntatem aliquam, eamque non malam: alioquin non scriptum esset, Fecit Deus hominem rectum (Eccle. VII, 30). Bonae igitur voluntatis factus est homo, paratus ad obediendum Deo, et praeceptum obedienter accipiens, quod sine ulla, quamdiu vellet, difficultate servaret, et sine ulla, cum vellet, necessitate desereret; nec illud sane infructuose, nec istud impune facturus. Unde pia et sobria cogitatione colligitur, primam voluntatem bonam Dei opus esse: cum illa quippe fecit hominem rectum: neque enim unquam, nisi recta volens, rectus est quisquam. Propter quod voluntas bona non redditur perdita, nisi ab illo a quo est condita; nec aliunde putandum est sanari posse peccati necessitatem, nisi miserante illo, cujus alto justoque judicio subsecuta est posteros ejus, qui sine ulla necessitate peccavit. Unde ille posteaquam peccati habitantis in carne sua, quo cogebatur malum agere quod nolebat, necessitatem poenamque deflevit, mox ad quem confugiendum esset ostendens: Miser ego homo, inquit, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24 et 25). Vides certe, quam non subveniat huic possibilitas illa, quam te tanquam magnum aliquid invenisse arbitraris; jam quippe amissa est, quando necessitate agitur malum, et sub necessario malo clamat homo, Miser ego homo: sed plane ille subveniat, cujus gratia superantur etiam quae propterea necessaria vocas, quod aliter esse non possunt. Quod enim hominibus impossibile est, Deo facile est. Cui non fuit necessarium ut camelus per foramen acus intrare non posset, sed possibile potius ut intraret (Matth. XIX, 26, 24); sicut caro et ossa per ostia missa sunt clausa (Joan. XX, 26). Frustra itaque conaris naturam defendere vitiatam. Si aliquid utile pro illa quaeris agere, ut sanetur age, non ut excusetur. Sine ut ipsa sibi fecerit, unde merito damnaretur. Nam unde exstiterit mala voluntas, quidquid aliud dicis, et de illa exstitisse negas, injustam damnationem ejus affirmas. Quid enim aliud dicis, nisi, Non ipsa fecit unde damnatur? Quid ergo iniquius, quam ut inde damnetur, quod ipsa non fecit? Si autem ipsa fecit, quid eam de possibili excusare conaris, unde illam inexcusabilius accusare convinceris? Dicis enim,

“voluntatem malam in natura quidem exstitisse, sed a possibili, non a necessario.”

Si haec possibilitas extra naturam est: ipsa potius, unde mala exstitit voluntas, non natura damnetur. Si vero ad naturam etiam possibilitas pertinet; magis sibi voluntatem malam natura fecit, quia et non facere potuit: hoc enim abs te commendata definitio possibilitatis ostendit. Nemo tibi dicit,

“Ideo mala natura est, quia potuit habere voluntatem malam.”

Nos certe, contra quos nunc loqueris, non hoc dicimus: quid superfluis immoraris? In eo plane, quod dixisti,

“Bonum hoc quod virtus dicitur, non esset voluntarium, si necessitatem boni habuisset; necessitatem autem boni pertulisset, si non habuisset possibilitatem mali:”

prorsus oblitus es Deum, cujus virtus tanto magis est necessaria, quanto magis eam sic vult, ut nolle non possit. Nam et tu dixisti in primo hujus operis tui libro,

“Deum nisi justum esse non posse”

(Cap. 28): quae si necessitas dicenda est, dicatur omnino; dum tamen constet, nihil esse ista necessitate felicius, qua tam necesse est ut Deus non male vivat, quam necesse est ut semper atque beatissime vivat. Neque enim verba tua timet necessitas talis, in quibus noluisti dicere,

“Necessitatem autem boni”

habuisset, sed maluisti dicere,

“pertulisset, si non habuisset possibilitatem mali:”

ut videlicet Deus homini pepercisse videatur, ne tanquam aerumnosum aliquid perferret necessitatem boni, non habendo possibilitatem mali; quod tam magnum est bonum, ut sanctis servaretur ad praemium: quos itidem oblitus es, sicut Deum. Neque enim tunc sine virtute vivemus, quando nobis concedetur, ne a Domino aliquando recedere possimus, quoniam nec velle poterimus. Ita enim nobis certum erit bonum, quo semper, ut promissum est, cum Domino erimus (I Thess. IV, 16); ut ab eo recedere non velimus, nec velle possimus. Non ergo aliter esset virtus in nobis, nisi voluntatem malam sic non haberemus, ut habere possemus: sed pro hujus minoris virtutis merito, accedere nobis debuit virtus major in praemio, ut malam voluntatem sic non haberemus, ut nec habere possemus. O desideranda necessitas! Donabit eam veritas, ut sit certa securitas, sine qua non potest esse illa, cui non est aliquid addendum, jam plena nostra felicitas.