CAPUT LXII

JUL. At hoc in contrarium torqueri potest, ut dicatur, Sed malo aptata natura est: nam quia malum voluntarium esse non poterat, si necessitas fuisset mali; ob hoc data est possibilitas boni, ut malo proprietas pararetur. Quod quidem acutum est, sed insanum: omnia enim rerum a meliore parte taxantur: huc et dignitas auctoris accedit, id est, Dei, qui non ob ea quae puniturus erat, liberum animal fecit; sed propter ea qua remuneraturus, possibilitatem contrariorum dedit. Verumtamen super hoc pugnare nolo: sed permitto aliquid calumniae, ut nihil de opificis auctoritate praescribam. Illud tamen necessario sequitur, ut haec possibilitas faciendi boni et mali removeatur ab utriusque voluntatis effectu. Ac per hoc, nec virtutis a necessario probatur causa esse, nec vitii. Ut enim honestis hanc faciamus injuriam, ut ex eo quo cum improbis certare videantur, nec bonae ei, nec malae adscribatur meritum voluntatis: habet ergo testimonium ingenuitatis suae, quod innocens est, quia nec bono, nec malo, voluntario duntaxat, plena est. Possibilitatem ergo voluntatis adscribe naturae; voluntatem autem nec bonam, nec malam, naturae. Invicte ergo collectum est, voluntatem malam exortam quidem in opere Dei; sed a possibili, non a necessario: quod reputari non potest possibilitatis datori, sed possibilitatis ipsius gubernatori.

AUG. Voluntatem nec bonam, nec malam, naturae concedis adscribi, sed tantum possibilitatem vel bonae vel malae voluntatis, cum sit natura et angelus et homo. Cui si non est adscribenda, ut dicis, voluntas bona vel mala; nec honorandus de bona, nec de mala est voluntate damnandus. Quid enim est iniquius, quam ut de malo, quod ei non est adscribendum, judicemus esse damnandum? An angelus et homo naturae non sunt? Quis hoc loquitur, nisi nesciens quid loquatur? Naturae igitur adscribitur, quod angelo adscribitur; naturae adscribitur, quod homini adscribitur: sed naturae quae a bono Deo condita est bona, et voluntate sua facta est mala. Ac per hoc, rectissime malum, quod his naturis adscribitur, ei a quo sunt conditae non adscribitur; quia non eas ita condidit, cum primum condidit, ut eis esset habendae malae voluntatis ulla necessitas, sed tantummodo possibilitas; ubi meritum compararet, atque inveniret in eis bona voluntas non deserta praemium, deserta supplicium. Quid ergo malitia voluntatis quaeris excusare naturam, cujus est velle seu nolle? Neque enim est mala voluntas, nisi volentis aut angeli, aut hominis, quas non esse naturas nulla ratione possumus dicere. Cur, inquam, adscribis homini malam voluntatem, ut non injuste possit malae voluntatis merito poenas luere; et quod adscribis homini, non vis adscribere naturae, quasi ullo modo possit homo non esse natura? Quanto satius est, te sana loqui, et dicere hominis voluntatem malam nonnisi alicujus esse naturae, quia omnis homo natura est; sed istam naturam, cum primo malum egit, non ex necessario, sed ex possibili habuisse voluntatem malam: quandoquidem his nominibus tibi placuit duo ista discernere, quorum in uno intelligitur id fieri quod necesse est, in altero autem id quod fieri quidem potest, sed necesse non est, quia et non fieri potest? Hoc enim de peccato primi hominis, vel primorum hominum verissime dicitur: restat ille qui clamat, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 19). Iste quippe ex necessario malum agit, qui non vult et agit: frangitque tuam regulam, quam temeraria loquacitate finxisti dicens, quod

“nec virtutis a necessario probetur causa esse, nec vitii;”

cum hujus causa probetur esse a necessario. Neque enim aut actio mali vitium non est; aut bonum quod vult, non facere, et malum nolle, et tamen agere, necessitas non est; aut e contrario non erit nobis etiam virtutis necessitas felix, quando tanta gratia natura nostra replebitur, et Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 28), ut male aliquid velle non possit. Virtus est quippe justitia; et coelum novum et terra nova promittitur nobis, in quibus justitia inhabitat (II Petr. III, 13). Aut si forte turbatus, praesenti vitae, non futurae istam regulam finxisse te dicis; non contendo cum victo: illud certe ad hanc vitam pertinere non negas, ubi vides hominem velle, nec facere bonum; et nolle, atque agere malum: cogerisque hoc vitium contra regulam tuam necessitati tribuere, non voluntati. Ab hac autem necessitate, cum qua nascuntur et parvuli, sed aetatis accessu incipit apparere, quis liberat hominem miserum, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 25)? cujus gratiae vos inimici, in vestra virtute confiditis; et contra divina eloquia, quae damnant eos qui in sua virtute confidunt (Jerem. XVII, 5), impia superbia disputatis.