|
JUL. Haereat ergo prudentis animo lectoris, multum
interesse inter ea quae a possibili veniunt, et ea quae a necessario;
naturaliaque omnia necessariis applicet, voluntaria vero possibilibus;
et quaestiones universas ab ea, qua coeperint, parte consummet.
Quoniam si per utramque caeco judicio vagetur; in innumeros per verba
pene omnia praecipitatur errores: quod quoniam satis claruit, apparet
te nimis omnino caligasse, qui collegisti,
|
“Quomodo potuit malum,
quod nusquam erat, exoriri in opere Dei; ita etiam, jam quod erat,
transiit naturaliter per opus Dei.”
|
|
Vide enim quo sis involutus
errore: peccatum prima voluntate conceptum, quod a possibili venit,
in necessaria dicis fuisse mutatum, ut quomodo potuit oriri motus animi
liber, ita sine motu libero transiret in naturalium necessitatem.
Sed intellige quoniam necessariorum auctor sit Deus. Si ergo hoc
facit Deus in naturis, quod fecit animus in culpis; necesse est ut
sic sit reus, quomodo et ille cujus arguit voluntatem. Imo magis:
quanto enim est plus necessarium quam possibile, tanto scelestius est
ingenerare quam usurpare peccatum. Quod licet rerum natura non
capiat; tamen hic ostenderim, multo pejorem esse opinionem tuam de
Deo, quam Manichaei. Illius enim Deum vel subita bella
truncarunt: tuum vero antiqua et multiplicata crimina corruperunt. Ac
per hoc non solum de quaestione dissentis a Catholicis, sed omnino de
Deo: non ipsum colis, quem nos aequissimum, omnipotentissimum,
inviolabilem in Trinitate veneramur. Ergo permeare non potuit per
naturam res voluntatis; meritoque nos diximus, quia opus diaboli per
opus Dei transire non sinitur. Opus enim diaboli hominisque mali
peccatum est, quod in nullo potest sine liberae motu voluntatis
existere. Quod opus et diabolo et homini a possibili venit et venit:
opus autem Dei est natura, in qua non a possibili, sed a necessarie
subsistit homo: quae natura multis est temporibus sine voluntate,
quoniam vis ejus aetate certa sentitur. Quamdiu ergo est natura sine
voluntate, opus Dei tantummodo est: at haec quod non fecerit, non
potest habere peccatum. Irrefutabiliter ergo dictum est, quia per
opus Dei opus diaboli transire non sinitur. Non minus autem falsum
est quam profanum, quod dixisti,
|
“Opus operis Dei transit per opus
Dei.”
|
|
Hoc est enim dicere, Peccat et Deus, quia peccavit homo,
quem fecit Deus. Nam sicut nusquam est peccatum, nisi in opere
hominis; neque enim cum peccaverit homo, aliquid substantiae ejus
additur, ut peccatum ibi eminere videatur, sed tantummodo malum opus
de mala voluntate commissum, illi quoque a quo factum est, comparat
meritum malum, ut malus dicatur qui mala fecit: ita etiam Deus tuus,
si malum in opere suo fecit, nihil quidem substantiae ejus accedit,
sicut nec hominis; tamen meritum ei deformissimum comparatur, ut malus
male faciendo dicatur. Parvulus sane probatur etiam tunc reus non
esse, quia malitiam a necessario habet, quam nisi diabolus a possibili
haberet, reus esse non posset. Deus autem qui verus est
Christianorum, malum non facit: parvulus quoque ante propriae
voluntatis arbitrium nihil habet, nisi quod in eo fecit Deus.
Naturale igitur nullum esse peccatum potest. Sed quoniam
sollicitissime antiqui erroris antra prorupimus, nec quidquam super
hac quaestione occultum remansit: teneat lector diligens distinctionem
necessarii atque possibilis; et non minus Manichaeorum, quam
Traducianorum commenta ridebit.
AUG. Apud homines qui ea quae legunt, sic intelligunt, ut etiam
ista quae dicis intelligant, nihil egisti aliud, eadem per eadem tanta
perplexitate repetendo, nisi ut te appareret responsionem nostram in
uno meo libro, quem tuis octo refellere suscepisti, cum dissolvere non
valeres, obscurare voluisse. Apud eos autem qui haec non
intelligunt, id egisti saltem, ut ideo te putent dixisse aliquid,
quoniam non intelligunt. Unde breviter admonendi sunt interim de hoc
unde nunc agitur, ut illud ipsum meum, remotis nebulis tuae
loquacitatis, aspiciant, et videant quam sit invictum. Tu enim
dixeras:
|
“Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli
transire non sinitur.”
|
|
Ad hoc ego -
inquam,
|
“Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli
transire non sinitur? Nonne opus diaboli, quando in angelo, qui
factus est diabolus, prius ortum est, in opere Dei ortum est?
Quapropter si malum, quod nusquam erat omnino, in Dei opere oriri
potuit: cur malum, quod alicubi jam erat, per opus Dei transire non
potuit; praesertim cum ipso verbo utatur Apostolus dicens, Et ita in
omnes homines pertransiit”
|
|
(Rom. V, 12)?
|
“Numquid homines
non sunt opus Dei? Pertransiit ergo peccatum per homines, hoc est,
opus diaboli per opus Dei: atque ut alio modo idipsum dicam, opus
operis Dei per opus Dei. Et ideo Deus solus est immutabilis et
potentissimae bonitatis: qui et antequam esset ullum malum, bona opera
fecit omnia, et de malis, quae in bonis ab eo factis orta sunt, bene
operatur per omnia”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n.
48). Hac tu rerum evidentia perturbatus, oculos hominum de
possibili et necessario longa et inani disputatione tenebrandos
putasti, ut ista caligine objecta sententiam tuam vanam non
subtraheres, ne perimeretur, sed ne perempta jacere conspiceretur,
absconderes. Utrum quippe a necessario, an a possibili, quid
interest ad rem de qua quaerimus? Angelus certe et homo peccarunt:
aut ergo aude dicere angelum et hominem non esse naturas; aut, quia
non ita es insanus ut audeas, convinceris peccante angelo peccasse
naturam, convinceris peccante homine peccasse naturam. Sed a
possibili, inquis, non a necessario peccavit. Hoc verum est: tamen
angelus peccavit, tamen homo peccavit, tamen natura peccavit; ac sic
opus Dei, quod est angelus, quod est homo, non cogente Deo, sed
sua mala voluntate, quam potuit et non habere, peccavit. Illi ergo
naturae ignominia, quae cum bene facta esset, et malum facere coacta
non esset, tamen malum fecit: Deo autem gloria, qui et naturam bonam
fecit, et de malo bene facit, quod ipse non fecit. Cum igitur his
atque hujusmodi veris catholicisque rationibus, et defendi et
praedicari natura possit creatrix, et argui reprehendique peccatrix;
atque ipsa peccatrix, et laudari in quantum eam Deus fecit, et
culpari in quantum ab illo, nullo cogente, defecit, et in posteris
meritum suum recepit (eadem quippe ipsa natura in singulis quibusque
sine voluntate nascitur, quae in uno voluntate peccavit): quis te
praecipitavit ut diceres, quis submersit ut scriberes,
|
“Si natura
opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur?”
|
|
O
surde in vocibus sanctis! o caece in inventionibus tuis! Nonne
peccatum opus est diaboli? Nonne in omnes homines pertransiit, qui
sunt opus Dei? Nonne per peccatum mors, ea praesertim qualem vos
solam per peccatum dicitis accidisse, id est, non corporis, sed
animae, opus est diaboli? Nonne in omnes homines pertransiit, qui
sunt opus Dei? Sed imitatione, ut dicitis, transiit. Tamen per
homines transiit, qui sunt opus Dei. Sed a possibili, non a
necessario transiit. Dic quidquid tibi placet: tamen per homines
transiit, qui sunt opus Dei: tu autem sine ulla exceptione dixisti,
|
“Per opus Dei opus diaboli transire non sinitur;”
|
|
et hanc
sententiae tuae tam perspicuam vanitatem, ut vanior fieres, tanta
loquacitate non ut absolveretur defendere, sed ne aspiceretur operire
conatus es. Si in mentem tibi apostolica verba non venerant, quae te
hoc dicere prohiberent; cur non attendisti, obsecro, plus esse in
opere Dei existere, quam per opus Dei transire opus diaboli? Cum
ergo illud fatearis, cur hoc negas? An quod vis fieri potest, quod
non vis non potest? Misereatur tui Deus, ut esse desinas vanus.
Hanc autem sententiam tuam Manichaeus libenter amplectitur, tanquam
amicam suam, et argumentatur ita: Si per opus Dei opus diaboli
transire non sinitur, multo minus in opere Dei existere sinitur: unde
ergo malum, nisi unde nos dicimus? Sed respondemus eis: Juliano
dicite ista, non nobis. Princeps hujus sententiae missus est foras:
absit ut praejudicet nobis vobiscum vincendus, vel potius vobiscum jam
victus a nobis.
|
|