|
JUL. Illud itaque aliud de eadem hebetudine protulisti.
Ais enim:
|
“Sic creat Deus malos, quomodo pascit et nutrit malos”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 32), quia
scriptum est in Evangelio, quod solem suum oriri faciat super bonos et
malos, et pluat super justos et injustos (Matth. V, 45).
Longe enim lateque contrarium est, quod tu conjunctum putasti. Quod
enim pascit Deus etiam peccatores, benignusque est super ingratos et
malos, pietatis est ejus testimonium, non malignitatis: qui non vult
quippe mortem morientis, sed ut revertatur et vivat (Ezech.
XVIII, 32); nec cito punit errantes: nec ob aliud id facit,
quam ut bonitas ejus poenitentiae tempus indulgeat. Sic enim ait
Apostolus: An ignoras, quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te
adducit? Secundum autem duritiam tuam et cor impoenitens tu tibi
thesaurizas iram (Rom. II, 4, 5). Disputat etiam apud
Lycaones et Areopagitas, quoniam Deus nec temporibus praeteritae
ignorantiae, providentiae suae documenta submoverit. Neque enim sine
testimonio reliquit semetipsum, dans, inquit, pluvias de coelo, et
tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda eorum (Act.
XIV, 15, 16). Hoc ergo quod pluit super bonos et super
malos, documentum est benignitatis ejus, quae ideo sustinet et
exspectat errantes, ut recedant tandem a malo et faciant bonum. In
tantum ergo non vult fieri malum, ut amore etiam emendationis humanae
pascat etiam ingratos. Ad id pefectae pietatis indicium: illud vero
quod dicis,
perfectae iniquitatis testimonium est.
Vide ergo quam nescias quid loquaris, qui de exemplo misericordiae
voluisti crudelitatem probare. Bonum est enim pascere etiam malos, ut
si voluerint, corrigantur: scelestum autem facere parvulos malos, ut
qui velle non possunt, iniqui tamen esse cogantur. Liberalitas ergo
in peccatores exercita abducit a malis, non in mala cogit. Conditio
autem malorum non abducit a pessimis; sed et opus et operatorem in
nefaria cuncta compellit. Insanis ergo cum dicis, Creat malum
Deus: sed plus insanis, cum id Evangelii testimonio affirmare
conaris, et eo testimonio in quo grande est argumentum bonitatis
divinae. Attende igitur, quanto nunc fortius reflectatur: Deus,
qui pascit etiam malos, ut patientia sua bonos esse faciat, manifestum
est quod non creet malos. Si autem creat malos; nec amat nec
remuneratur bonos, nec ipse postremo potest habere aliquid boni;
quoniam quavis mala voluntate efficacius et violentius nocet potentia
creatrix, non solum possibilium, sed etiam necessariorum malorum.
Quod quoniam Deo Christianorum non convenit, id est, illi qui
Pater misericordiae dicitur, et Deus consolationis (II Cor. I,
3); cujus judicia omnia aequitas praedicantur (Psal.
CXVIII, 75); qui cuncta in sapientia fecisse perhibetur
(Psal. CIII, 24); vobis ut Manichaeis non est in Dei
nostri aestimatione communio: ad alium vos omnino quem colatis
auctorem, tamen Manis furore simulatum, stulta commenta et genitalia
traxere peccata.
AUG. Ego faciam, quod tu cur non feceris, quid me attinet et
dicere? Qui legunt judicent: propter hoc enim quia dixeras,
|
“quod
secundum sensum nostrum Deus homines diabolo faciat,”
|
|
factum est ut
ad verba ista veniretur responsione mea, ex quibus quod voluisti ipse
posuisti: sed ego etiam te nolente commemorabo, quod praetereundum
putasti. Inter caetera ergo, quae omnia dicere nimis longum est:
inquam,
|
“filios perditionis haedos sinistrae partis”
|
|
(Matth. XXV, 33),
|
“diabolo pascit, diabolo nutrit et
vestit, quia facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit
super justos et injustos”
|
|
(Id. V, 45)?
|
“Sic itaque creat
malos, quomodo pascit et nutrit malos: quia quod eis creando tribuit,
ad naturae pertinet bonitatem, et quod eis pascendo et nutriendo dat
incrementum, non utique malitiae illorum, sed eidem naturae, quam
creavit bonus, bonum tribuit adjumentum. In quantum enim homines
sunt, bonum est naturae, cujus auctor est Deus: in quantum autem cum
peccato nascuntur, perituri qui non renascuntur, ad semen pertinet
maledictum ab initio”
|
|
(Sap. XII, 11),
|
“illius antiquae
inobedientiae vitio. Quo tamen bene utitur factor etiam vasorum irae,
ut notas faciat divitias suae gloriae in vasa misericordiae; ne meritis
suis tribuat, si ad eamdem massam quisque pertinens gratia liberetur,
sed qui gloriatur, in Domino glorietur”
|
|
(II Cor. X, 17).
His dictis ista subjunxi:
|
“Ab hac fide, inquam, apostolica atque
catholica, veracissima et fundatissima, cum Pelagianis iste
discedens, non vult nascentes esse sub diabolo, ne parvuli portentur
ad Christum, ut eruantur a potestate tenebrarum, et in regnum ipsius
transferantur”
|
|
(Coloss. I, 13).
|
“Ac sic accusat toto orbe
diffusam Ecclesiam, in qua ubique omnes baptizandi infantuli non ob
aliud exsufflantur, nisi ut ab eis princeps mundi mittatur foras”
|
|
(Joan. XII, 31):
|
“a quo necesse est vasa irae possideantur,
cum ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur, et in ejus
regnum per gratiam facta vasa misericordiae transferantur”
|
|
(De
Nuptiis, lib. 2, nn. 32, 33): et caetera quae ibi legat,
vel legentem audiat, qui vult et potest. Nunc ergo quia his
relictis, quibus ea quae posuisti astruuntur atque muniuntur, sic illa
putasti esse ponenda, ut tanquam in solitudine defendente nullo
latrocinanter invaderes; legant haec qui volunt scire quid egeris, vel
potius ad ejusdem libri considerationem recurrant, unde ista reposui,
et videant ea manere firmissima, quae velut infirma labefactare
tentasti. Quid igitur te adjuvat, quod eos mihi objecisti, quos
exspectat Dei patientia per poenitentiam corrigendos, et ideo super
eos oriri solem suum facit et pluit: cum ego tibi haedos sinistrae
partis objecerim, quos usque in finem sine poenitentia victuros in
impietate et sceleribus suis, ac per hoc aeterno supplicio puniendos,
ignorare non potest praescius omnium futurorum? Nec ab eis abstinet
bonum creationis suae, quibus nec nasci expediret; nec bonum
nutritionis et vivificationis suae, quantum ei placuerit, diuturnae,
quibus mori quantocius expediret: inter quos sunt certe plurimi, qui
si ex hac vita abriperentur infantes, secundum falsam vestram
haeresim, penitus ab omni; secundum autem catholicam fidem, a
damnatione gravissima tollerentur. Quid deinde illud est, quod in his
sinistrae partis haedis, in Dei praescientia, quae falli non potest,
igni perpetuo destinatis, multi sunt qui lavacro regenerationis
abluti, postea vel apostasia pereunt, vel tam facinorose flagitioseque
vivunt, ut eidem sinistrae sine dubio deputentur; nec rapiuntur,
sicut quidam, ne malitia mutet intellectum eorum (Sap. IV,
11)? Neque ut hoc eis Deus tam magnum beneficium non conferat,
fatali necessitate prohibetur; neque ut aliis conferat, personarum
acceptione mutatur. Quid hic faciunt illa tua possibilia et
necessaria, quae diligenter distinguenda commendas, ubi te nesciente
quid loquaris, novit ille quid agat, cujus occulta possunt esse
judicia, injusta non possunt? Non est igitur injustum ut bona
conferantur malis: sed injustum est ut mala ingerantur bonis. Dic
ergo qua justitia parvuli tanta mala patiantur: quae saepe commemorare
nos piget; vos vero eadem mala paradiso, etiamsi nemo peccasset,
importare non pudet.
ut dicis,
hoc
est, trahentes originale peccatum: qua igitur justitia premuntur gravi
jugo a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1)? In
quo jugo tanta miseria est, ut eam facilius deplorare, quam explicare
possimus. Peccatum a possibili in necessarium, hoc est, a voluntario
in non voluntarium, dicis non posse mutari; quod potuisse ostendimus
in eo qui dicit, Quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 19).
Hoc vos consuetudinis violentiae tribuitis, non vitiatae originis
vinculis: peccatum tamen a possibili in necessarium potuisse converti
videtis; nec de vestris distortis et fallacibus regulis erubescitis.
Tale aliquid universo generi humano per unum hominem, in quo omnes
fuerunt, accidere potuisse non vultis: et tamen sub omnipotentissimi
et justissimi Dei cura tot ac tantas poenas infantes pendere non
negatis; quoniam vobis ora claudunt, et oculos feriunt, si negetis.
Nonne ergo attenditis, quem faciatis injustum, cernentes
evidentissimas poenas et negantes ulla mala merita parvulorum? Falsum
ac profanum tibi visum est, quod ego dixi,
|
“Opus operis Dei
transiit per opus Dei.”
|
|
Quia utique angelus opus est Dei.
Peccatum ergo, quod est opus angeli, opus est operis Dei, non
ipsius Dei. Et de his verbis ita me arguis, quasi dixerim,
|
“Peccat et Deus, quia peccavit homo quem fecit Deus:”
|
|
quod ego
non dixi. Peccavit quippe opus Dei, id est angelus, vel homo; sed
opere suo peccaverunt, non opere Dei: ipsi sunt enim bonum opus
Dei; peccatum vero eorum malum opus ipsorum est, non Dei. Sed quid
est pejus dicere,
|
“Peccat et Deus, quia peccavit homo quem fecit
Deus;”
|
|
quod ego non dixi: an ita negare originale peccatum, ut
poena parvuli injusta nihil sit aliud quam peccatum Dei? Quod si in
Deum cadere non potest, justa ergo parvuli poena est: si autem justa
est, pro peccato est. Nemo igitur potest in tot tantisque poenis
parvulorum praedicare Deum justum, negans originale peccatum. Esset
itaque, inquit, iniquitatis testimonium creare malos, si malum quo
mali sunt, ipse creavisset: nunc autem, cum homines mali sint, et
hoc creet ipse quod homines sunt, sequatur autem eos de vitiata natura
per peccatum quod mali sunt; profecto etiam cum malos creat, bonum est
ipse quod creat; quoniam mali sunt vitio quod nulla natura est, creat
vero ipse naturam quae vitium non est, etsi vitiata est. Tale est
autem tribuere creationis bonum stirpi vitiatae et jure damnatae, quale
est etiam homini malo tribuere vitae ac salutis bonum, propter quod
homo est, non propter quod malus est. Quod autem dicis esse
|
“scelestum facere parvulos malos, ut qui velle non possunt, iniqui
tamen esse cogantur.”
|
|
Ad aliquid cogi, nulla possunt ratione qui non
sunt. Si autem nondum quidem proprietate personae atque conditionis
suae, sed occultissima ratione seminis jam sunt, sicut Levi in lumbis
Abrahae (Hebr. VII, 9, 10): ibi naturae vitio de peccato
primi hominis veniente jam mali sunt; non Dei creatione, qui nec
velle possunt, mali esse coguntur. Vide sane mirabilia gratiae
Christi, cujus estis miseri inimici. Ecce parvuli, qui bonum vel
malum velle aut nolle non possunt, tamen quando reluctantes et cum
lacrymis reclamantes sacro Baptismate renascuntur, sancti et justi
esse coguntur. Nam procul dubio, si ante usum rationis obierint, in
Dei regno sancti et justi erunt, ea gratia ad quam non sua
possibilitate, sed necessitate venerunt, sanctas et justas sine fine
ducentes vitas suas, calcantes et frangentes de possibili et necessario
regulas tuas. Sine dubio autem plus est nolle malum agere, quam nec
nolle, nec velle: et tamen ille nolebat et agebat, qui dicebat,
Quod nolo malum, hoc ago. Non itaque insanio, nec dico,
Bonum enim creat, qui etiam de ipsa vitiata natura
non creat vitium, sed naturam. Trahit vero illa vitium, non Dei
opificio, sed judicio. Tu autem utrum non insanias, si non valde
insanis attende, qui non malum poenale quod justum est, sed malum quod
vocatur iniquitas dicis facere Deum: quid enim aliud facit, si nullo
malo reis parvulis tanta mala vel ingerit, vel ingeri sinit? Verum tu
non a nobis alloquendus et redarguendus; sed ab universa Ecclesia, si
posses, exsufflandus et exorcizandus esses, a qua frustra exsufflari
et exorcizari dicis infantes.
|
|