|
JUL. Quod quoniam a nobis ea facultate, quam veritas
suppeditavit, ostensum est, prudens lector super hoc ulterius dubitare
non debet; ubicumque hoc in Traduciani scriptis occurrerit (sine quo
tamen hiare non potest), nihil moveat audientes, sed in verecundiam
protestetur auctoris: nos autem id deinceps, si res compulerit,
necessaria brevitate tangemus. Arguit ergo quod dixi:
|
“Ista
corporum commixtio, cum calore, cum voluptate, cum semine a Deo
facta, et pro suo modo laudabilis approbatur.”
|
|
(De Nuptiis et
Concupiscentia lib. 2, n. 25). Sed praeteriit illud quod
subdidi:
|
“De re autem, quae instituta naturaliter, fit aliquando
etiam amplum munus piorum, diabolus sibi nec tua fronte audet aliquid
vindicare.”
|
|
AUG. Ille hoc praetermisit, qui eam cui respondebam, chartulam
misit; fortasse intelligens quod tu non intelligis, qui tam incaute
locutus es, ut diceres,
|
“De re instituta naturaliter, quae fit
aliquando etiam amplum munus piorum, non audere diabolum aliquid sibi
vindicare:”
|
|
cum videamus quod ipsos homines diabolus sibi vindicet,
qui utique naturaliter instituti sunt. An forte homines non sunt, qui
eruuntur de potestate tenebrarum, quarum tenet diabolus principatum?
aut vero ita desipis, ut affirmes eos sibi diabolum non vindicare,
quos possidet, et suae potestati subditos tenet? Sed ut taceam de
his, quos potestis dicere, per suam malam voluntatem a diabolo
possideri: quid dicturus es de illo, de quo pater ipsius, Domino
interrogante, respondit, quod ex infantia sua ab immundo spiritu
vexaretur (Marc. IX, 20)? Nonne membra ejus et sensus, quae
omnia Deo auctore naturaliter instituta sunt, et impiorum communia
piorumque sunt munera, diabolus sibi ut affligeret vindicabat? Quod
licet facere non posset, nisi a creatore hominis Deo bono et justo
acciperet potestatem; facit tamen, et tua verba vanissima esse
ostendit, qui dicis,
|
“De re naturaliter instituta, quae fit
aliquando amplum etiam munus piorum, nihil sibi audere diabolum
vindicare.”
|
|
Debuisti enim dicere, eorum bonorum quae naturaliter
instituta sunt, non diabolum sibi nihil vindicare, sed ipsum nihil
creare. Haec ille forsitan vidit, qui de tuis libris quae amico suo
mitteret, nonnulla decerpsit; atque ut haec tua verba
praetermitteret, tibi pepercit. Ego vero gratulor, quia me admones
quid debeam contra errorem tuum dicere. Parvulorum ergo, quos
vexandos diabolus vindicat sibi, merita inquire, quae cum propria non
inveneris, originalia confitere. Si enim etiam ista negare
perstiteris, Dei profecto judicium, qui haec imaginem suam a diabolo
immeritam sinit perpeti, accusare convinceris.
|
|