|
JUL. Istis ergo praetermissis, accusat cur non dixerim,
subditque, ut dogmatis ejus acumen decebat,
|
“Munus piorum, propagatio est fecunda filiorum, non commixtio
pudenda membrorum: quam non haberet in generandis filiis natura sana,
nunc autem habet eadem natura vitiata. Ac per hoc, et qui inde
nascitur, indiget renasci”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib.
2, n. 25). Quam consequenter omnia! Munus dicit piorum,
existentiam filiorum: sed hoc constituit sub diabolo, quod Deum dare
confirmat, id est, filios. Libidinem autem, quae est in pudenda
commixtione membrorum, diabolicam vocat; quam in parentibus esse non
abnuit, quos tamen absolvit a culpa. Ex homine hunc natum dicas?
Quod agunt, inquit, parentes, diabolicum est, sed rei non sunt;
quod nascuntur filii, divinum opus est, sed rei sunt. Et adhuc se
non Deo, sed daemoni aestimat obluctatum? Meritissime patiuntur
istum furorem, qui putant esse naturale peccatum.
AUG. Tu furis potius adversus Deum, quem procul dubio criminaris
injustum, si filios Adam nulla ex illo, ut asseveras, mala merita
trahentes, tamen ex die exitus de ventre matris eorum gravi jugo
premit, quod negare non sineris; et obtusos credens mea tuaque verba
esse lecturos, quod non dixi, dixisse me dicis. Quando enim ego
dicerem, Quod agunt parentes, diabolicum est; cum id quod procreandi
intentione miscentur casta conjugia, bonum opus esse proclamem? Sed
hanc commixtionem non fuisse futuram pudendam, si peccatum hominis,
quo natura vitiata est, non praecessisset; unde carnis concupiscentia
talis effecta est, ut eo malo nemo bene utatur, nisi ejus motibus ad
illicita pertrahere molientibus, e contrario concupiscente spiritu
reluctetur. Non itaque dicimus, Quod agunt parentes, diabolicum
est: malo quippe bene uti usque adeo diabolicum non est, ut ipso
quoque diabolo bene utatur Deus. Illud autem nos dicere non negamus,
Quod nascuntur filii, Dei opus est; sed rei sunt: non Dei opere,
quo creantur, ut nascantur; sed peccati origine, qua obligantur, si
non renascantur.
|
|