|
JUL. Quod autem non fuerit aliter commiscendus Adam
mulieri suae, quam eo genere quod inolevit, et forma membrorum, et
Dei benedictio haud aliter in pecora quam in homines prolata, et ipsa
historia testatur, quae ut ostendit formatam naturam corporum, ita non
asserit immutatam. Contra quod universitatis testimonium nihil
invenitur in lege Dei; nisi in Magnichaei libris, qui hanc
concupiscentiam a principe tenebrarum commentatur infusam.
AUG. Non forma membrorum, quia peccato primi hominis mutata non
est, concupiscentiam carnis asserit talem fuisse ante peccatum, qualis
apparuit, quando pudenda texerunt, et unde tu non erubescis,
erubuerunt; ostendentes etiam manente forma in se aliquid esse
mutatum. Quamvis et ipsa membra, quando deformia et monstruosa
nascuntur, pudor vos fateri cogit, quod nullo modo, si nemo
peccasset, in paradiso talia nascerentur. Benedictionem vero Dei,
qua dictum est, Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 21,
28), quid mirum, si etiam peccato natura vitiata non perdidit?
Non enim erat consequens, ut quia immortalitatem felicitatemque
perdiderat, perderet etiam fecunditatem, quae irrationabilibus quoque
animantibus est tributa; in quibus caro, etsi concupiscit, adversus
spiritum non concupiscit: quod tuae susceptae miserrimum bellum aut
turpissimum regnum introducere conaris in illius beatissimae pacis et
libertatis locum; quandoquidem in paradiso, etiamsi nemo peccasset,
tale futurum fuisse contendis humanum genus, ut contra libidinem
pugnaremus, aut libidini serviremus, si pugnare nollemus.
|
|