LIBER SEXTUS


CONSPECTUS

Ostendit Augustinus Julianum frustra libro suo sexto disputare contra id quod libro secundo de Nuptiis et Concupiscentia, capite trigesimo quarto, assertum est, primi hominis peccato naturam humanam fuisse in deterius commutatam, ita ut non solum facta sit peccatrix, sed etiam genuerit deinceps peccatores. Liberi arbitri vires, quibus integris poterat homo, et recte agere, cum vellet, et non peccare, si nollet, peccando eum perdidisse docet: illam autem prorsus improbat definitionem libertatis, quae passim objectari ab adversario solet, scilicet, Possibilitas peccandi et non peccandi, etc. Dolores parturientium, spinas, labores, sudores, caeterasque mortalium aerumnas probat poenas esse peccati; sed ipsam imprimis mortem poenalem esse homini, qui sic divinitus institutus fuerat, ut nisi peccaret, non moreretur. Extrema parte libri expositionem in illud Apostoli I Cor. XV, 22, Sicut in Adam omnes moriuntur, et in sequentia ejusdem capitis dicta, a Juliano prolatam expendit et refellit. Tandem per totum fere librum dogma catholicum de originali vitio, quod Julianus ad Manichaeam haeresim trahere ubique enititur, non modo abesse longe ab illa haeresi, sed etiam haeresim illam demonstrat nunquam a Pelagianis posse nisi catholici ipsius dogmatis auxilio et professione superari.