CAPUT IX

JUL. Nobis igitur in praesenti convincenda primo est sensus vestri hebetudo; tum ostendendum quod saepe jam fecimus, ne uno quidem pede a Manichaeorum vos gurgustiis meritoriisque discedere. Initio igitur, amentissimum est arbitrii negotium seminibus immixtum putare, et officia voluntatum inolevisse conceptibus: ut ea, quae est clarissima atque vastissima, naturarum et studiorum distinctione sublata, voluntas primorum posteris se ingenuisse dicatur. Cui errori obluctatur quidquid in rebus est. Nunquam siquidem filii disertorum venustatem artis paternae in vagitibus attulerunt, aut soboles histrionum doctis motibus ad verba manus tetendit; nec bellatorum filii tubam populo poposcerunt. Licet hac forma, exempla omnium persequi clariora tonitribus concinentia. Respondebit universitas, alios esse naturae limites, alios voluntatis; conditionesque seminum studiorum appetitibus pervias esse non posse. Bardissimum itaque et depositae stoliditatis apparuit, credere conversum in naturam, quod voluntarium fuisse fateare. Caeterum illud aliud longe longeque deformius, quod possibilitatem operandi initio ais operationis absumptam, id est, ut liberum arbitrium (quod non est aliud quam possibilitas peccandi et non peccandi, nulli partis alterutrae subdita violentiae, sed quae habeat facultatem in quod voluerit latus suopte insistendi arbitratu), postquam coepit alterum velle, utrumque posse perdiderit.

AUG. Itane vero non cernis, Manichaeo te, ignoranter quidem, sed instanter tamen isto tuae loquacitatis inflato atque spumoso strepitu suffragari? Si enim quaerente illo a nobis unde sit malum, qua quaestione consueverunt corda inerudita turbare; nos responderemus, de libera voluntate rationalis creaturae exortum: atque ille diceret, Unde ergo sunt ista tot mala, quae non jam natis, et voluntatis arbitrio accedente aetate jam utentibus accidunt, sed cum quibus vel omnes, vel plerique nascuntur? Omnibus quippe congenita est carnis concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum, etiam recta fide atque doctrina pietatis imbutum; omnibus congenita est quaedam etiam tarditas mentis, qua et hi qui appellantur ingeniosi, non tamen sine aliqua laboris aeruna vel quascumque artes, vel eas etiam quas liberales nuncupant, discunt, vel ipsius religionis uberiorem scientiam consequuntur. Quidam etiam corpore deformi et aliquando monstruoso, multi obliviosi, multi ad intelligendum tardi et obtunsi, multi iracundi, multi libidinosi, nonnulli etiam omnino excordes fatuique nascuntur. Quid aliud catholica responderet fides, nisi haec omnia mala, ex quo peccavit homo, et de paradiso, id est, loco felicitatis ejectus est, ex natura quae peccati contagione vitata est, exoriri? Neque enim, si nemo peccasset, vel talia in paradiso, vel alia ulla vitia hascerentur. Quo audito, ille tua nobis, si haberet, verba recitaret, ubi dicis,

“Esse amentissimum, arbitrii negotium seminibus immixtum putare, et officia voluntatum inolevisse conceptibus:”

et in hanc sententiam quidquid aliud addidisti, ex hoc eam probare conatus, quo nec diserti disertorum, nec histriones histrionum, nec bellatores nascuntur filii bellatorum. Isto tuo adjutorio Manichaeus ad hoc utitur, ut oppugnet quod dicimus, peccato primi hominis humanam vitiatam fuisse naturam, etiam in posteris ejus, qui ratione seminali in illo erant, quando in illa grandi praevaricatione peccavit: quod cum oppugnaverit, introducat commixtionem duarum naturarum suarum, atque ex commixtione naturae malae illa mala, cum quibus homines nascuntur, asseveret existere. Tu autem ut mihi resistas, rem absurdissimam et detestabilissimam cogeris dicere, mala scilicet ista nascentium etiam in paradiso exortura fuisse, si nemo peccasset. Hic te Manichaeus urgebit, ut dicas unde fuerant exortura. Ubi magnis coarctatus angustiis, si dixeris ex ipsis naturis nascentium exortura fuisse mala ista, sine ullius merito voluntatis; profecto argues Creatorem: quod ne facias, confugiturus es ad merita voluntatum malarum. Sed ille quaesiturus est, Quarum? Non enim est voluntas ulla seminum, vel nascentium parvulorum. Quid ergo restabit, nisi ut nobiscum intelligas, si vis evadere vel superare Manichaeum, in occultis originum sinibus latenter implicari etiam semina nascentium, et ex mala voluntate venientia merita generantium: sed primi hominis tam magnum fuisse peccatum, ut omne genus humanum, ut verbis sancti Joannis utar, in commune damnaret (Chrysost. Epist. ad Olympiadem)? Ex quo conficitur mala ista exortura non fuisse, si nemo peccasset; nec in paradiso esse potuisse, unde qui peccaverant, antequam gignerent, exierunt. Quo catholico dogmate vacuatur, quod de artibus putasti esse subdendum, admonens nos, cum sui patris arte neminem nasci. Aliud est namque peccare in moribus, quibus recte vivitur, quod vel legibus solet vel divino judicio vindicari; aliud in artibus, sive honestae sint, sive turpes, ubi contra artem factum aliquid dicitur: quae peccata non divina vel reprehenduntur lege, vel severitate plectuntur; sed ab iis hominibus, quorum judiciis haec subjacent, maximeque a magistris earum, cum pueros docent, sub timore aut dolore poenarum. Qua in re tamen cogitare debemus, quia si in paradiso aliquid disceretur, quod illi vitae esset utile scire, sine ullo labore aut dolore id assequeretur beata natura, vel Deo docente, vel se ipsa. Unde quis non intelligat, in hac vita etiam tormenta discentium ad miserias hujus saeculi, quod ex uno in condemnationem propagatum est (Rom. V, 16), pertinere? Ubi etiam miserum hoc est, miseras mentes nolle quod bonum est; vel si jam parata est voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX), clamare tamen adhuc eum qui in hoc vivit saeculo, Velle adjacet mihi; perficere autem bonum, non (Rom. VII, 18). Hoc si teneas, Manichaeos vinces: quia vero non tenes, utrosque vestrum vincit haec fides.