|
JUL. Nunc igitur approbetur quod diximus, nullo a Manichaeis
vestrum dogma differre. Non est omnino dubium, factam pessimam ipsius
Adae naturam, si hac est conditione formata, ut haberet mali
necessitatem, quae non habebat boni; id est, ut crimen, etiamsi
fuisset voluntate conceptum, tamen fieret in ea naturale, in qua
bonitas non fieret naturalis: falsoque dicitur voluntate peccasse, qui
nequissimae conditionis praejudicio laboravit. Apparet enim, quam
vinctus malo fuerit, qui erat crimine inseparabili farciendus. Quid
enim pejus ea quibo invenire substantia, quae facta est ut in
iniquitatem posset incidere, et recedere ab inquitate non posset?
Hanc si in boni parte violentiam pertulisset, si liberum perdidisset
arbitrium, tamen nihil accusasset auctorem; quia nemo ei de copiis
benignitatis quaestionem moveret: cum vero in mali parte dominatio
talis collocatur, neminem magis quam ipsum hominis arguit conditorem,
et supervacua criminatorum suorum, id est, vestra, Deus talis
adulatione palpatur, qui amicissimus malitiae, creationis suae
foeditate convincitur. Cui enim persuaderi potest, primum hominem non
destinasse criminibus, si illum emendationis facultate privavit; si
tam pravo affecit animo, ut error suus ei displicere non posset, ut
nullum haberet ad honestatem regressum, nec fieret post experimenta
correctior, ac ne forte recuperandae probitatis unquam sentiret
affectum, ipsam ei possibilitatem correctionis evellit? Prorsus si
talis ejus conditio fuit, ut quamdiu in hac vita erat, uno lapsu
virtutem emendationis amitteret, non est ob aliud quam ut caderet
institutus; imo nec corruisse, sed jacuisse semper verius dicitur,
qui non sinitur, quantum ad mores spectat, exsurgere. Qualis ergo
fuit illa libertas, quae ei collata prius creditur; si e duabus
contrariis qualitatibus pejorem a necessario, meliorem a mutabili
capessebat; imo a tyrannide criminis occupata, despoliabatur
resipiscentiae facultate. Teterrimus ergo primi hominis status ab ipso
exordio, si a Deo est tam infeliciter institutus, ut ruiturus in
crimen perpetua peccandi necessitate ligaretur.
AUG. Res dicis, quas si nobis saltem admonentibus considerare non
negligas, etiam tibi ipsi, quantumlibet sis impudens, erubescas?
Cur enim non attendis, si pessima est facta natura, quae voluntate
injusta incurrit in malum, poena vero injusta non potest recurrere in
bonum; non humanam quam nobis objicis, sed angelicam quoque naturam
pessimam factam! Nisi forte dices, etiam diabolum voluntate a bono
lapsum, si voluerit, et quando voluerit, in bonum quod deseruit
reversurum; et Origenis nobis instaurabis errorem. Quod si non
facis; quod dixisti incautus, corrige admonitus: et confitere bonam
conditam esse naturam, quae in malum quod fecit, nulla necessitate
compulsa, sed sua voluntate collapsa est. In bonum autem quod
reliquit, solius Dei gratia revocari potest, non voluntate
libertatis, quam merito iniquitatis amisit. Potest quippe et alius,
similiter ut tu errans, dicere, Quid pejus ea potero invenire
substantia, quae facta est ut in aeternum supplicium possit ire, et
inde redire non possit? Et utique Deus omnipotens a quo vult
supplicio eruere potest; sed mentiri non potest, qui minatus est hoc
se non esse facturum, quando id supplicium dixit aeternum. Sed ut de
hac re vana sapias, fallit te definitio tua, qua in superiori
prosecutione, cui jam respondimus, sicut saepe et alibi facis,
liberum arbitrium definisti. Dixisti enim,
|
“Liberum arbitrium non
est aliud quam possibilitas peccandi et non peccandi.”
|
|
Qua
definitione primum ipsi Deo liberum arbitrium abstulisti, quem non
negas, quia et hoc saepe dicis, et verum est, non posse peccare.
Deinde ipsi sancti in regno ejus liberum arbitrium perdituri sunt, ubi
peccare non poterunt. Verum hic admonendus es, quid de hoc unde nunc
agimus, sapere debeas, poenam scilicet et praemium, intuenda inter se
esse contraria, et alia duo contraria his contrariis adhaerere: sic
ergo in poena est non posse recte agere, sicut erit in praemio non
posse peccare. Attende Scripturas, a quibus miserandus exorbitas,
et vagabundus ventosa loquacitate tanquam tempestate jactaris; et vide
quemadmodum dictum sit, Quod quaerebat Israel, hoc non est
consecutus; electio autem consecuta est: caeteri vero excaecati sunt;
sicut scriptum est, Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos
ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. Et
David dicit, Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in
scandalum, et in retributionem illis; obscurentur oculi eorum ne
videant, et dorsum illorum semper incurva (Rom. XI, 7-10).
Aspice etiam illud in Evangelio, Propterea, inquit, non poterant
credere, quia iterum dixit Isaias, Excaecavit oculos eorum, et
induravit eorum cor, ut non videant oculis, nec intelligant corde, et
convertantur, et sanem eos (Joan. XII, 39, 40). Haec
commemoravi, ut intelligas, si possis, fieri per poenam procul dubio
justam ut non credant homines excaecato corde; cum per misericordiam
fiat ut credant libera voluntate. Quis enim nescit, neminem credere
nisi libero voluntatis arbitrio? Sed paratur voluntas a Domino: nec
omnino eruitur a servitute mala suis meritis debita, nisi quando per
gratuitam gratiam paratur a Domino. Si enim Deus ex nolentibus
volentes non faceret; profecto pro eis qui nolunt credere, non
oraremus ut vellent. Quod et Apostolus se fecisse pro Judaeis
monstravit, ubi ait: Fratres, bona voluntas cordis mei, et
deprecatio pro illis ad Deum in salutem (Rom. X, 1). Hanc
utique salutem consequi, nisi credente voluntate, non possent: hoc
ergo beatus Paulus orabat ut vellent. Et episcopus Cyprianus quod
dictum est in oratione dominica, Fiat voluntas tua sicut in coelo et
in terra (Matth. VI, 10), etiam sic intelligit, ut pro
infidelibus inimicis nostris admoniti fuerimus orare; ut quemadmodum
nos credimus, qui jam coelum sumus, portando hominis coelestis
imaginem, sic etiam ipsi credant, qui propterea terra sunt, quia
terreni tantum hominis imaginem portant (De Oratione Dominica).
|
|