CAPUT XI

JUL. Durat nempe inter vos Manichaeosque foedus, ut illi professione, vos argumentatione, primi quoque hominis naturam asseratis malam fuisse: quod licet totum ineptiarum mendaciorumque plenum esse (ut praetermissis sanctorum legionibus, primum post peccatum Adae justitiae arripiamus exemplum), Abelis sanctitate mirabili comprobatur, qui de peccatoribus natus, bene vivendi se non caruisse virtute, effectu quoque ipsius virtutis ostendit: verumtamen his praeteritis juvat sententias Traducianae nationis urgere. Quale igitur autumas fuisse arbitrium liberum, quod collatum primis hominibus confiteris? Certe ut possent animi alternare motus, et vel facere malum, vel recedere a malo, vel deserere vel servare justitiam. Voluntas ergo peccandi non fuisset, nisi volendi possibilitas anteisset. Hoc postquam uti coeperunt propria voluntate, id est motu animi cogente nullo, tu dicis liberum arbitrium perdidisse : quo quid potest furiosius cogitari? Ut enim vis argumenti tui expressa teneatur; dicis eam rem periisse propter voluntatem, quae data non est nisi propter voluntatem: peccatum quippe nihil est aliud quam voluntas mala; libertas autem ad hoc solum data est, ut voluntatem non cogeret, sed permitteret exoriri: hanc autem tu libertatem conditionem suam dicis voluntatis opere perdidisse, ut per hoc interiisse credatur, per quod solum probatur vigere. Voluntas ergo mala non quidem fructus, sed testimonium libertatis est. Libertas autem nihil est aliud quam possibilitas boni malique, sed voluntarii. Qui ergo fieri potuit ut per hoc interiret, per quod proditur instituta, cum mala voluntas et bona voluntas non exitia sint, sed praeconia libertatis? Ac per hoc quantum distat inter officia atque discrimina, tantum inter opinionem tuam et rationem arbitrii liberi, cui excidium putas de suis laudibus comparatum. Quid ergo novum, quid insperatum delinquente homine accidit, per quod Dei instituta corruerent? Factus est qui peccare et non peccare posset: cum peccavit, fecit quod non debuit quidem, sed potuit tamen: per quid igitur facultatem illam perderet, quae ad hoc fuerat instituta, ut posset velle, posset nolle quod voluit.

AUG. Eadem iterum et iterum dicis, quibus me jam superius respondisse qui legerit pervidebit. Sed hic etiam persistenti tibi atque asseveranti libertatem bene agendi seu male, suo malo usu perire non posse, respondeat et beatus papa Innocentius, Romanae antistes Ecclesiae; qui rescribens in causa vestra episcopalibus conciliis Africanis:

“Liberum,”

inquit,

“arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus, nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit; suaque in aeternum libertate deceptus, hujus ruinae latuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus”

(Epist. 181 inter Augustinianas, n. 7). Videsne quid sapiat per ministrum suum catholica fides? Vides possibilitatem standi et cadendi sic habuisse hominem, ut si cecidisset, non eadem possibilitate qua ceciderat surgeret, culpam scilicet sequente supplicio. Propter quod Christi gratia, cui miserabiliter estis ingrati, quae jacentem relevaret, advenit. In alia quoque epistola, quam de vobis ipsis rescripsit ad Numidas:

“Ergo,”

inquit,

“Dei gratiam conantur auferre, quam necesse est, etiam restituta nobis status pristini libertate, quaeramus”

(Epist. 182 inter Aug., n. 4). Audis restitui libertatem, et non periisse contendis; atque humana voluntate contentus divinam non petis gratiam, quam libertas nostra etiam in statum pristinum restituta sibi esse intelligit necessariam. Quaero autem a te, utrum jam in pristinum statum ita fuerit restituta libertas ejus qui dicit, Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio; et, Velle adjacet mihi; perficere autem bonum, non invenio (Rom. VII, 15, 18): et quibus dicitur, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17). Puto quod non usque adeo desipis, ut in his dicas esse status pristini libertatem: et tamen si nulla eis esset, id quod sanctum et justum et bonum est, nec velle potuissent. Sunt enim quos peccare ita delectat, ut nolint oderintque justitiam: quam nec velle aliquis potest, nisi paretur voluntas a Domino, ut ad perficiendam justitiam praecedat desiderium voluntatis, et paulatim effectus potestatis accedat, aliis citius, aliis tardius, unicuique sicut Dominus dedit, qui solus potest hominis reparare salutem atque augere jam perditam et donare etiam hoc, ut jam perire non possit. In quo liberatorum numero est et sanctus Abel, quem dicis bene vivendi non caruisse virtute. Non caruit plane, sed postquam coepit, illi esse: antea vero, quis est mundus a sorde? Nec infans, cujus est diei unius vita super terram (Job XIV, 4, sec. LXX). Redimuntur ergo, quicumque redimuntur, ab eo qui venit quaerere quod perierat, qui et antequam in carne veniret, per fidem ipsam redemit, qua credebatur esse venturus. Redimuntur autem in libertatem beatitudinis sempiternam, ubi jam peccato servire non possint. Nam si, ut dicis,

“boni malique voluntarii possibilitas sola libertas est;”

non habet libertatem Deus, in quo peccandi possibilitas non est. Hominis vero liberum arbitrium congenitum et omnino inamissibile si quaerimus, illud est quo beati omnes esse volunt, etiam hi qui ea nolunt quae ad beatitudinem ducunt.