CAPUT XII

JUL. Deinde, ut praerupta opinionis tuae sequamur, argumentaris tali conditione liberum arbitrium ordinatum fuisse, ut vim suam merito secutae voluntatis amitteret, et qualitatis quam elegisset necessitatem, in reliquum sustineret. Hinc ergo quid a nobis referatur attende. Siccine putas hominem creatum, ut hanc electae qualitatis necessitatem in utraque parte pateretur, id est, ut si bonum voluisset, ulterius peccare non posset; et si elegisset malum, ultra se emendare nequiret? an ut tantummodo malam partem mali necessitas sequeretur, in bona autem nihil tale contingeret, sed semper periculis varietatum pateret? Ex his duobus quodlibet sumito: si dixeris talem factam esse naturam, quae mali tantum necessitatem pateretur: nulli dubium remanebit, teterrimam eam definiri, cui pejoris partis violentia sola tribuatur; probaturque Adam quoque malae fuisse naturae; et nullius remanebit voluntarii, sub qua delitescas, umbra commissi. Sin autem profitearis, etiam in boni parte idem fuisse secuturum, id est, ut si bonum voluisset, ulterius peccare non posset: refero, Cur ergo peccavit? Cur nullam passus est boni necessitatem, ut insidiis diaboli impenetrabilis appareret, qui aliquo tempore, priusquam peccaret, fuisse obediens Deo invenitur? Neque enim illico quod ingressu animae limus intepuit, in appetitum malae voluntatis exarsit. Legitur quinimo, ad culturam paradisi custodiamque translatus accepisse praeceptum a Deo, ut universis fructibus vesceretur, sed a ligno scientiae boni et mali, dicto audiens abstineret. Antequam ergo de latere ejus corpus formaretur uxoris, obediens mansit imperio, amoeni ruris cultor innocuus: post hoc vero, adjutorium similis sibi consortis emeruit. Inculcavit nempe has distinctiones temporum Scripturae fides. Postquam vero jam sibi mulierem vidit paratam, in tantum praecepto Dei sedulo famulabatur officio, ut etiam feminae legem, quam acceperat, intimaret. Non solum igitur custos divini, sed etiam praedicator imperii, condocefecit Evam et reverentiam praecipientis, et genus servitutis, et causam timoris. Inde est quippe quod etiam mulier congredienti diabolo obluctata sollicite, cui nihil Deus imperaverat, refellit serpentis prima fronte mendacia, et dicit non abstinentiam omnium lignorum, sicut ille confinxerat, sed cum permissu fertilitatis universae unius tantum mandatam arbusculae cautionem, metumque mortis objectum, qui praevaricatores jure sequeretur. Non ergo brevi tempore apparet Adam custodisse mandatum; sed etiam Evam curam devotionis habuisse, quae scientiae et divinitatis amore collapsa est. Cur ergo illa justitia, illa devotio, quae in Adam diu, in Eva aliquandiu viguit, non eripuit delinquendi possibilitatem, ut boni necessitas impenetrabiles eos suadelis sontibus exhiberet? Fuerunt ergo quamdiu voluerunt obedientes, nec tamen perdiderunt merito devotionis facultatem praevaricandi: denique lapsi sunt (Gen. II et III): igitur et posteaquam peccaverunt, manifestum est nequaquam eos potuisse vim correctionis amittere. Et ideo ut in omnibus locis, hic quoque totum quod confinxeras perdidisti: quia peccatum illud primorum hominum nec ullorum fecit criminum necessitatem, nec transiit in naturam; sicut justitia quae praecessit, nec virtutum intulit necessitatem, nec sibi vias seminum vindicavit.

AUG. Totum quod tamdiu et tanta verborum perplexitate dixisti, breviter sic potest dici. Cur, inquis, Adam male agendo perdidit posse bene agere, et bene prius agendo non perdidit posse peccare? Et vis intelligi, si ita est, hominem non bonae, sed malae factum fuisse naturae, in quo plus valuit actio mala, ne posset agere bene, quam actio bona, ne posset agere male. Posses isto modo dicere, malae fuisse hominem cum oculis creatum, quia cum eos exstinxerit, fit in illo ut non possit videre; videndo autem non in illo factum est ut eos non posset exstinguere: aut male fuisse totum corpus hominis conditum, quia in potestate habet ut ipse se necet, nec habet in potestate ut se ipse resuscitet; et fit in eo per mortem ut se non possit vivificare, nec fit in eo per vitam ut se non possit occidere. Quod si non dicis, quoniam cernis quam sit insulsum; cur malam dicis Deum creasse hominis naturam, si fecit in eo mala voluntas ne redire posset ad bonum, quamvis in eo non fecerit voluntas bona ut ire non posset in malum? Cum libero enim sic est creatus arbitrio, ut posset non peccare, si nollet; non ut si vellet, impune peccaret. Quid ergo mirum, si delinquendo, hoc est, rectitudinem suam in qua factus erat depravatione mutando, cum supplicio secutum est non posse recta agere? Quamdiu vero in eadem rectitudine stetit, in qua poterat non peccare, ideo non accepit majus aliquid, hoc est, non posse peccare, quia in eo quod habuit, non usque ad finem remunerationis voluit permanere. Quod enim accepturi sunt sancti, qui in futuro saeculo in corpore futuri sunt spirituali, sine interventu mortis fuerat accepturus Adam, ut ascendens ab eo quod posset non mori, ad id perveniret ubi non posset mori; et ascendens ab eo quod non peccare posset, ad id perveniret ubi peccare non posset. Non quippe in corpore spirituali, sed in animali factus erat, quamvis nisi peccasset, minime morituro. Quia, sicut dicit Apostolus, Non prius quod spirituale est, sed quod animale; postea, spirituale (I Cor. XV, 46). Unde beatus Ambrosius, in umbra vitae dicit Adam esse factum, de qua posset cadere, non necessitate, sed voluntate (Lib. de Paradiso). In qua utique si maneret, acciperet eam vitam, cujus illa umbra erat, quam sancti accepturi sunt, ex qua omnino cadere non poterunt. Hanc quoque mortalitatem, in qua decurrit hoc saeculum, e contrario umbram mortis intelligit: mortem vero, cujus haec umbra est, illam commemorat, quae secunda mors dicitur (Apoc. XX, 6), de qua nemo, cum in eam venerit, revertetur. Quicumque autem de hac mortis umbra liberantur, non ad vitae umbram redire, sed ad eam vitam praeparantur ire, de qua nunquam quisquam possit exire. Ibi erit et ipse Adam: quoniam recte creditur Domini adventu atque in inferna descensu, ab inferni vinculis jam solutus; ut primum Dei plasma, quod genitorem non habuit, sed Deum tantummodo creatorem, et secundum carnem primus pater Christi, ultra in illis vinculis non maneret, atque aeterno supplicio non periret. Ubi autem judicio superexaltat misericordia (Jacobi II, 13), non sunt merita cogitanda, sed gratia: cujus est tanta et tam inscrutabilis atque investigabilis altitudo, ut post illam sententiam qua dictum est, Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum Dei (Joan. III, 5); videamus aliquando bene meritis fidelibus non concedi filios suos, ut sint in regno Dei cum parentibus suis; sed non regeneratos parvulos exire de hac vita, dum nonnunquam et ipsis suis parentibus ardenter desiderantibus, et ministris Sacramentorum alacriter festinantibus, ab omnipotentissimo et misericordissimo Deo non differtur paululum mors eorum, ut Christianorum nati exeant hinc renati, et neque regno Christi suisque genitoribus pereant; sed antequam baptizentur, exspirant: cum aliquando filiis infantibus infidelium, et ipsam Christi gratiam blasphemantium, in manus Christianorum mirabili Dei gubernatione perductis, praestetur haec gratia, ut in Dei regnum ab impiis separati parentibus veniant. Ubi si a te quaeratur, quae sit justitia ista; profecto in illo dialectico et philosophico sermone, quo tibi videris de justitia Dei diligentissime disputasse, non invenis eam. Dominus enim cognovit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11): et abscondens haec a sapientibus et prudentibus, revelavit ea parvulis (Matth. XI, 25), id est, humilibus, et non in sua virtute, sed in Domino confidentibus: quod tu vel nunquam, vel nondum esse dignaris. Si ergo quaeris, ubi vel quando detur homini non posse peccare: praemia quaere sanctorum, quae post hanc vitam illos oportet accipere. Si autem non credis, liberum hominis arbitrium, quo recte agere potuit et debuit, peccati malitia defecisse; illum saltem attende, qui dicit, Non quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio: quem vos non vultis vitiata origine, sed praevalente mala consuetudine laborare; ac sic etiam vos fatemini liberum arbitrium, male se utendo, posse deficere; et non vultis illo tam grandi peccato, ut omni mala consuetudine fuerit majus et pejus, vitiari potuisse in humana natura liberum arbitrium; in qua depravanda malam consuetudinem tantum dicitis posse, ut se perficere bonum clamet homo velle, nec posse. Immutabilis autem, cum qua homo creatus est et creatur, illa libertas est voluntatis, qua beati esse omnes volumus, et nolle non possumus: sed haec ut beatus sit quisque non sufficit, nec ut vivat recte per quod beatus sit: quia non ita est homini congenita libertas immutabilis voluntatis qua velit possitque bene agere, sicut congenita est qua velit beatus esse; quod omnes volunt, et qui recte agere nolunt.