|
JUL. Quid igitur confectum est? Unum esse necessarium
de duobus, ut aut confitearis Adam factum bonae esse substantiae, nec
naturam ejus voluntaria qualitate destructam, et deseras naturale
peccatum: aut si illum, ut hactenus opinatus es, naturalium malorum
causam esse contenderis, et ipsum pessimae substantiae, atque ad Deum
vestrum, id est, tuum et Manichaei, pertinere pronunties.
AUG. Non esse confectum quod putas esse confectum, nostra superior
responsio declarat. Nam cum inter nos quaestio verteretur, utrum malo
usu liberi arbitrii, cum quo homo creatus est, vitiari potuerit ista
libertas, ne ad bene vivendum, qui male vixit, esset idoneus, nisi
gratiae virtute sanatus; ut omittam caetera, quae in eadem responsione
dicta sunt plurima, invenimus hominem in summa Scripturarum divinarum
auctoritate dicentem, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo
malum, hoc ago. In quibus verbis evidenter apparet, liberum
arbitrium malo suo usu esse vitiatum. Non enim ante peccatum, quo
male usus est homo libero arbitrio, in illa paradisi felicitate et ad
bene agendum magna facilitate constitutus, posset hoc dicere. Sed hoc
vos non vitiatae in primo homine naturae humanae, sed malae
consuetudini cujusque tribuitis, quam sibi praevalentem volens, nec
valens homo vincere, suamque libertatem ad bonum perficiendum integram
non inveniens, dicere ista compellitur; quasi vero vim consuetudinis
malae insuperabilem patiatur, ut ab ea se poscat Dei gratia liberari,
nisi infirmata natura. Nam qui ista dicebat, cum ad ista
pervenisset, ubi ait, Video aliam legem in membris meis, repugnantem
legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati, quae est in
membris meis: Miser ego, inquit, homo, quis me liberabit de corpore
mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum
(Rom. VII, 15, 23, 24, 25). Corpus mortis quomodo
vultis interpretamini: tamen infirmato libero arbitrio, infirmata
natura ista dicebat, et desiderabat per Dei gratiam de mortis corpore
liberari, ubi non quod volebat agebat bonum, sed malum quod oderat
faciebat. Verum documento evidentiore vincimini, tam grande peccatum
illud fuisse primi hominis, ut omni violentia consuetudinis esset majus
et pejus, cum vobis proferuntur mala puerorum, quae utique in paradiso
futura non fuissent, si ut inde non pelleretur, in ea rectitudinis
felicitate, in qua facta est natura humana, mansisset. Nam ut talia
taceamus, quae aliquot locis jam diximus, et ut non solum indoctam,
verum etiam indocilem praetereamus infantiam: nonne aliquis puer
accipiens a magistro quod memoria retineret, volens tenere nec valens,
si posset dicere, verissime diceret, Video aliam legem in anima mea,
repugnantem legi voluntatis meae, et captivantem me sub lege
ferularum, quae imminet membris meis? Miser ego homo, quis me
liberabit de corpore mortis hujus? Corpus enim corruptibile aggravat
animam, ut quod vult memoria tenere, non possit. Et de hoc
corruptibili corpore quis liberat, nisi gratia Dei per Jesum
Christum Dominum nostrum? sive cum hoc exuta, redempta Christi
sanguine anima requiescit, sive cum corruptibile hoc induet
incorruptionem (I Cor. XV, 53), et post aerumnas corporis
mortui propter peccatum vivificabuntur et corpora mortalia nostra per
inhabitantem Christi Spiritum in nobis. Contra cujus gratiam,
liberae voluntatis arbitrium, peccati ancillam voluntatem defenditis.
Nos autem a Manichaeo longe sumus, qui naturae bonae sive in
grandibus, sive in parvulis, et vitium confitemur et medicum.
|
|