|
JUL. Sic disputavi hactenus, ut mos nostrae fidei
postulabat: verum non hac solum parte contentus, agam tecum benigne,
et consulto eam mihi personam induam, quae praeceptoris tui sententiae
favere videatur. Hoc autem ea gratia fiet, ut tu in Manichaeum, si
ab eo dissides, oppugnare cogaris. Assertioni quippe nostrae nihil
astutiae inesse hoc ipso dolebitur, cum Traduciamus non invenit, quo
Manichaeo possit obsistere. Itaque apparebit quanta inter vos
conjuratio sit, quam procuretis mutuis cuncta compendiis, quando inter
vos jurgium excitari non potuerit. Quo igitur id me consilio
arripuisse ostenderim, animo lectoris insidat: nunc jam personae,
quam assumimus, oratione fungamur. Errant omnino qui putant hanc
concretionem corporis habilem esse justitiae: omnibus bonis studiis
repugnat vilis natura carnis et sanguinis. Quidquid irritamentorum est
lenocinio sensuum, ad perturbationem, imo eversionem mentis elabitur,
quae in hoc coenum nescio qua infelicitate dejecta, generosos micatus
luteo perdit admixtu. Ipsa quantum in se est ad locum suum, id est,
ad superiora conatur: sed terreno afflictatur ergastulo. Denique cum
ad pudicitiam voluerit subvolare, gluten et viscum voluptatis obscenae
de perustis visceribus experitur. Jam si liberalitatem munificentiae
concupiscat, avaritiae, quae tegmine frugalitatis operitur, manicis
arctissimis colligatur. Enimvero si in aequabili constantiae quadam
voluerit serenitate consistere, obruitur illico grandine timoris, et
doloris procellis, atque ad omnia exsanguescens dubia, compos sui non
sinitur manere consilii. Junge huc ignoratarum rerum noctem, qua
circumdatur illuvie. Quid laudabilitatis in eo suspicabimur animante,
qui nec ad utilium electionem oculos vigentes habet, et inter
tempestates cupiditatum et discriminum sua naufragia numerare non
sufficit? Nec tamen aliquis haec sponte depravatae substantiae
accidisse mentiatur: ipsa primorum hominum institutio his aerumnis
invenitur obnoxia. Nam ut hoc etiam Moysi, quem Catholici
venerantur, testimonio comprobetur; experiebantur primi homines
carnificinam timoris, quos intentatio, nisi obedissent, periculi
territabat, quantumque de rerum collatione metiendum est,
formidolosiores posteris eos opinamur fuisse, quos poena necdum cuiquam
comperta vexabat. Cur enim mortis intentatione quaterentur, qui
nesciebant quid incommodi afferret interitus? Sollicitabantur nimirum
solis suspicionibus malorum. In qua ergo ille animus tranquillitate
consisteret, quem tam aspera hiems formidinis commovebat? Porro
ignorantia quam profunda, quamque patiendi ejus dura conditio, ut
liberari ab ea nisi praevaricatione non posset: scientiam quippe boni
malique, absque ausu condemnabili nequaquam capessiturus. Hoc ita
caecum et aerumnosum animal, inquies, etiam cupiditas innata
reddebat, quam rei interdictae et venustas irritabat et suavitas.
Quod totum velut parum esset ad infelicitatem illius exprimendam,
impugnationi naturae superioris exponitur. Quis ergo adeo desipiat,
ut ibi quidquam boni fuisse arbitretur, ubi tot miseriarum instrumenta
instituta fateatur? Pessimae igitur conditionis, pessimaeque naturae
caro ista in istis primis hominibus suum, quod ab exordio tenebat,
exseruit. Hanc autem tam malam substantiam Deus bonus non potuit
fabricare. Quid ergo superest, nisi ut fateamur alterum esse animae
datorem, alterum luteorum conditorem? Stat certe Manichaei, cujus
indueram personam, acies ordinata. Quid opperiamur intelligis,
videlicet ut qui ei adversus est, consequenti impugnatione id
demonstret. Igitur vestrum dogma cum eo confligat: apparebit utrum
sine pernicie sua vel leviter possit moveri. Pronuntiavit certe, non
solum nasci omnes de commixtione corporum criminosos, verum ipsum Adam
culparum necessitatem de concretione viscerum, et limi ex quo factus
est sordibus attulisse. Natura, inquit, carnis in primis hominibus
fuit noxia; ipsam scintillam animi studio honestatis sublucentem
conclusit, madefecit, exstinxit. Ineptiunt prorsus Catholici, qui
peccantium testimoniis obnituntur, et nec documentis propriis
acquiescunt, videntesque non se bonum quod volunt agere, sed malum
quod exsecrantur operari, putant tamen in carne non esse mali
necessitatem. His ergo tam invidiose dictis congrediatur
Traducianus, si potest: ego interim spectator assisto, et exitum
vestri conflictus opperior. Quid itaque respondebis malam naturam
etiam in primis hominibus fuisse juranti? Sine dubio referes, Deum
formatorem hominum non potuisse malum condere quod creavit, et ideo
quia Deus qui malum non facit, homines fecit, nequaquam eos
naturaliter malos probari. Dixisti aliquid, et varaciter: sed vide
utrum hoc me debueris audiente proferre. Qua enim virtute Manichaeum
concusseris non satis curo: interim in mea totus jura transisti.
Capto tibi jam delectat illudere; excipio quippe magno plausu
professionem tuam, teque ut ejus memineris admoneo. Dignitate enim
auctoris, id est Dei, qui malum non facit, pronuntiasti opera ejus
bona debere asseri. Omnes ergo homines de instituta a Deo sexuum
commixtione generatos, a Deo, an a diabolo fieri putas? Si a Deo;
qui eos audes reos malosque pronuntiare, cum unicum dixeris esse
testimonium Adam fieri malae non potuisse naturae, quia conditus a
Deo qui est optimus, indicetur? Si ergo argumentum forte est, per
quod credatur primorum hominum rea non instituta substantia, hoc ipsum
quia Deus eam condidit quem bonum fatemur; remanet illud in excidium
traducis, ut et omnes de conjugio genitos iniquos condi non posse,
eodem testimonio comprobetur, quia Deus eos condidit, quem bonum
fatemur. Sin autem et post hoc rabiens impudentia jurare perstiterit,
et a Deo fieri parvulos, et tamen malos esse eos naturaliter:
catholico quidem, sicut et Deo nostro, nihil his mendaciis
praejudicii comparatur: Manichaeum tamen constat a vobis oppugnatum
non esse, qui libenter quod Deum criminaris amplectitur; illud tibi
perisse contentus, per quod Adam conditionis bonae fueras approbare
molitus.
AUG. Cum mihi adversus Manichaeum certamen ineundum, tibique
spectandum diserta caecitate proponis, partes tuas improvidus subruis;
et quomodo illam teterrimam luem, quam Manichaeo funestus error
invexit, tanquam pestifero adjuves dogmatis tui flatu, etiam his
hominibus, qui suo tardantur ingenio, ut possent intelligere,
praestitisti. Nam cum illa quae de vitae hujus mortalis
corruptibilisque miseriis copiose et facunde dixisti, audierit quisque
vel legerit, vera te fuisse prosecutum, non solum in tuo sermone,
verum in ipsis quoque humanis rebus agnoscet. Manichaeo quippe, cui
velut adversus nos loquenti verba fecisti, nihil magnum aut difficile
fuit in hac mortali vita, quae et de felicitate paradisi merito peccati
ejecta atque dejecta est, ista quae abs te de illa dicta sunt
intueri; et sive ut tu, sive uberius atque copiosius, tamen eadem
ipsa garrire, quae tam manifesta sunt, ut etiam Scripturarum
divinarum locis plurimis lectitentur, de corruptibilis corporis onere,
et ex illo animae aggravatione venientia. Unde et in sanctis, in
hujus vitae agone luctantibus, caro concupiscit adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem (Galat. V, 17): cum spiritus, sicut
ait gloriosissimus Cyprianus, coelestia atque divina quaerit, caro
terrena et saecularia concupiscit (De Oratione Dominica). Hinc
est ille conflictus, quem memoratus martyr in libro, quem de
Mortalitate conscripsit, diligenter et eloquenter explicat, dicens
inter caetera, quod nobis sit cum carnalibus vitiis atque illecebris
saecularibus assidua et molesta luctatio. Jam vero beatus Gregorius
hoc certamen, quod habemus in corpore mortis hujus, sic ante oculos
ponit, ut nullus sit hujus agonis athleta, qui non se in verbis ejus
tanquam in speculo recognoscat. Intra nosmetipsos, inquit, propriis
vitiis et passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis
corporis humilitatis hujus et corporis mortis urgemur: nunc latenter,
nunc etiam palam provocantibus ubique et irritantibus rerum visibilium
illecebris, luto hoc faecis cui inhaesimus coeni sui fetorem venis
capacioribus exhalante; sed et lege peccati, quae est in membris
nostris, legi spiritus repugnante, dum imaginem regiam quae intra nos
est, captivam ducere studet; ut spoliis ejus cedat, quidquid illud
est, quod in nos beneficio divinae ac primae illius conditionis
influxit (Greg. Nazianz. in Apologia 1 de sua fuga). Haec
verba hominis Dei, et in secundo libro illorum sex quos contra tuos
quatuor edidi (Cap. 3), et in hoc opere posui (Lib. 1, cap.
67) cum tuo primo volumini responderem, ubi corpus mortis, de quo
se dicit Apostolus Dei gratia liberari (Rom. VIII, 24,
25), aliter intelligendum putasti. Et sanctus Ambrosius cum
dixisset, Omnes homines sub peccato nascimur; quorum ipse ortus in
vitio est, sicut habes lectum, dicente David,
|
“Ecce enim in
iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea,”
|
|
protinus subjecit, Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse
ait,
|
“Quis me liberabit de corpore mortis hujus”
|
|
(De
Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3)? Quid ergo mirum est, si
Manichaeus intuens mala hujus vitae, et corpus mortis hujus quod
aggravat animam, et discordiam carnis et spiritus, et jugum grave
super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem
sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1), dicit talia etiam
per os tuum quasi contra nos, qualia videmus dixisse Gregorium contra
vos? Unde constat mala vitae hujus, quae tentatio est super terram
(Job VII, 1, sec. LXX), quibus malis in genere humano
propter jugum grave filiorum Adam a die exitus de ventre matris eorum
usque in diem sepulturae in matrem omnium, plenus est mundus, et
Manichaeos cum Catholicis confiteri; sed unde sint haec, non
utrosque idem dicere, et magnam hinc inter eos esse distantiam; quod
ea Manichaei tribuunt alienae naturae malae, Catholici vero et bonae
et nostrae, sed peccato vitiatae meritoque punitae. Tu qui non vis
quod dicimus dicere, ipse quid dicis? Quomodo Manichaeo respondes
unde sint haec mala, cum quibus nascuntur homines, et quae in paradiso
non nascerentur si nemo peccasset, atque ibi non depravata, sed recta
nostra natura, sicut condita est, permaneret ? Si vitium congenitum
est, quo caro concupiscit adversus spiritum, et non est ex natura in
origine vitiata, dic unde sit? Si vitium congenitum est, in quo
clamat homo, Scio quia non inhabitat in me, hoc est in carne mea,
bonum: velle enim adjacet mihi; perficere autem bonum, non invenio
(Rom. VII, 18); et non est ex natura vitiata primi hominis
praevaricatione; dic unde sit. Si autem non sunt congenita vitia
ista; dic unde sint? Ex peccandi, inquies, consuetudine, quam sibi
quisque fecit libera voluntate. Ubi quod non vis, interim
confiteris, scilicet libertatem voluntatis suo malo usu perire
potuisse, quia perficiendo malum minus idonea facta est ad perficiendum
bonum. Sed numquid voluntate quisquam obtunsus est corde? numquid
voluntate obliviosus est quispiam? numquid voluntate est aliquis
fatuus? Haec et alia vitia ipsius mentis atque animi, cum quibus
homines nasci ambigit nemo, si ex origine vitiata dicis non esse, dic
unde sint. Neque enim dicturus es, quod ista, si nemo peccasset,
paradisus habere potuisset. Postremo, quod corpus corruptibile
aggravat animam, sub qua miserabili sarcina omnes qui non usquequaque
desipiunt, homines gemunt, dic unde sit. Non enim sic dicturus es
primos homines creatos, ut corruptibili corpore alicujus eorum anima
gravaretur; aut post eorum illud grande peccatum, sine tali corpore
aliquis nascitur. Cur ergo adversus nos Manichaeum loquentem
loquacissimus introducis, cum tu negando quod dicimus, ei respondere
non possis? Cui respondet Cyprianus, ita discordare carnem
spiritumque demonstrans, ut tamen utriusque sit a Deo Patre oranda
concordia (De Oratione Dominica): cui respondet Gregorius, qui
cum talia de carne dixisset, qualia contra nos composuisti dicere
Manichaeum, utrumque tamen ad Deum, ipso Deo propitio, revocandum
esse testatur, id est, spiritum et carnem: cui respondet Ambrosius,
qui cum dixisset carnem moderatioris animae arbitrio conjugandam,
Qualis fuit, inquit, cum inhabitanda paradisi secreta suscepit,
antequam veneno pestiferi serpentis infecta sacrilegam famem sciret
(Lib. 7 in Luc. XII). His enim suis sententiis catholici
antistites satis aperteque docuerunt, carnis non naturam malam esse,
sed vitium; quo sanato ad hoc redit, ut quemadmodum primitus instituta
est, nullis suis corruptelis aggravet animam, nullamque habeat cum
spiritu contraria concupiscendo discordiam: quia discordia deceptus est
Manichaeus, ut alienam malam fingeret commixtam nobis esse
substantiam. Horum catholicorum antistitum fidem si nobiscum sequi
velles, Manichaeos everteres, non juvares: nunc vero non eos
destruere, sed magis aedificare conaris: negando enim mala, quae de
origine vitiata homines nascentes trahunt, non id agis, ut nulla esse
credamus mala naturalia, quoniam nimium manifesta sunt; sed potius
agis, ut de aliena mala natura putentur esse ista, quam nobis esse
commixtam Manichaeorum insania fabulatur; non de nostra bona primi
hominis praevaricatione vitiata manare monstrentur, quod Catholicorum
sanitas loquitur. Sed Manichaeus, inquis, etiam ipsam primi hominis
carnem, qualis antequam peccaret fuit, sic detestatur, ut malam
nitatur ostendere. Ita quidem a te inducitur loquens, ut ingerat
respondendi qualecumque negotium, non solum mihi, verum etiam tibi.
Nam ubi dicit a malo eam conditore factam esse ; simul ei
respondemus, tam bonam creaturam, quae posset non peccare, si
nollet, quamvis non aequetur suo Creatori, non tamen potuisse nisi
bonum habere Creatorem. Ubi vero de timore mortis, quam, si
peccasset, ei Deus est comminatus, etiam priusquam peccasset,
miserum dicit; simul respondemus, quod hominis, qui nunquam peccare
potuisset, si nunquam peccare voluisset, poenae illius devitandae,
quae fuerat secutura peccatum, tranquilla erat cautio, non turbulenta
formido. Hoc quidem respondere communi adversario, sicut dictum est,
communiter possumus: sed ego adversus Manichaeum laudes augeo
rationalis illius creaturae, quae non solum non cruciabatur ullo metu,
verum etiam laetitia magna fruebatur; quoniam malum mortis, quod
omnium, vel pene omnium refugiunt corda fidelium, habebat in potestate
non perpeti. Huic nostrae fidei quoniam vester error adversus est,
quo putatis Adam, sive peccaret, sive non peccaret, fuisse
moriturum; quid hic Manichaeo respondes dicenti miseram conditam esse
naturam, quam vel peccantem vel non peccantem mors imminens timore
torquebat? Si enim dixeris ita fuisse conditam, ut non timeret
mortem, sine dubio quandoque venturam; profecto istam quae in posteris
ejus est, miseram fateberis nasci, cui mortis metum sic videmus esse
congenitum, ut etiam hi qui spe fideli futurae vitae gaudia
concupiscunt, in hac tamen vita cum mortis timore luctentur: nolunt
enim spoliari, sed supervestiri, ut quantum ad eorum attinet
voluntatem, non morte finiatur haec vita, sed mortale absorbeatur a
vita (II Cor. V, 4). Ex quo fit, ut si mortis metum in
paradiso posueris ante peccatum, vincaris a Manichaeis, qui putant et
putari volunt, quod in primo quoque homine misera condita est natura
humana; si autem timorem mortis, quo mortalium animus non sine miseria
stimulatur, ante peccatum non fuisse responderis, vincaris a nobis,
quoniam non mutaretur in pejus nisi vitiata natura. Rursus in eo quod
adversus nos facis dicere Manichaeum, quia illud
|
“caecum et
aerumnosum animal etiam inquietum cupiditas innata reddebat, quam rei
interdictae et venustas irritabat et suavitas,”
|
|
tui, Juliane,
dogmatis, tanquam in scopulo inevitabili cognosce naufragium. Nos
enim dicimus in illa beatitudine nullam fuisse cupiditatem, quae
resisteret voluntati. Porro si cupiebant illi homines, unde abstinere
potius volebant; procul dubio voluntati eorum cupiditas resistebat.
Hoc ergo non contra me, sed contra te, Manichaeum dicere per tua
verba fecisti. Si enim tales erant illi, ut in eis cupiditas
resisteret voluntati; jam caro concupiscebat adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem; ubi manifestissimum carnis intelligitur
vitium, propter quod fidelibus dicebat Apostolus, Haec enim invicem
adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Nullus quippe sanctorum
est, qui non velit facere ne caro adversus spiritum concupiscat;
quamvis ei resistat ne concupiscentiam carnis sua consensione
perficiat, eumdem apostolum audiens, ubi ait: Dico autem, Spiritu
ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis (Galat. V,
17, 16). Non ait, Concupiscentias carnis adversarias ne
habueritis; quoniam videbat perfectam pacem carnis et spiritus non
posse in corpore mortis hujus impleri: sed ait, Concupiscentias
carnis ne perfeceritis; ubi certamen nobis potius, quod contra carnem
adversantem debeamus exercere, proposuit, ut concupiscentias ejus non
perficiamus consentiendo, sed resistendo vincamus. Pax vero, ubi non
eas adversantes repugnantesque patiamur, fuit in corpore vitae illius,
quam natura vitiata primi hominis praevaricatione perdidimus. Nam si
nec ibi fuit ante peccatum pax carnis et spiritus, falsumque est quod
ait Ambrosius, utriusque discordiam per praevaricationem primi hominis
in nostram vertisse naturam (Lib. 7 in Luc. XII, 53): vera
erit, quod absit, ista sententia, quam contra nos Manichaeum fecisti
loquentem, miserum, scilicet animal primum hominem conditum, quem
cupiditas innata reddebat inquietum, quam cupiditatem rei interdictae
et venustas irritabat et suavitas. Nos autem dicimus tam beatum fuisse
illum hominem ante peccatum, tamque liberae voluntatis, ut Dei
praeceptum magnis viribus mentis observans, resistentem sibi carnem
nullo certamine pateretur, nec aliquid omnino ex aliqua cupiditate
sentiret, quod nollet; voluntatemque ejus prius fuisse vitiatam
venenosa persuasione serpentis, ut oriretur cupiditas quae sequeretur
potius voluntatem, quam resisteret voluntati; perpetratoque peccato
jam poena infirmatae menti etiam carnis concupiscentia repugnaret. Ac
per hoc, nisi prius homo faceret peccando quod vellet, non pateretur
concupiscendo quod nollet Ecce nos quemadmodum vincimus Manichaeum,
introducere conantem naturae hominis conditorem malum: tu autem, qui
certantibus nobis locum tibi spectatoris pro tuo arbitrio delegisti,
his ipsis verbis tuis, quae contra nos Manichaeo danda existimasti,
qua, quaeso, arte, quibus viribus resistere audebis, homo, qui
dicis carnis concupiscentiam, qualis nunc est, quam videmus contra
spiritum dimicare, talem fuisse etiam in paradiso ante peccatum?
Deponimus ergo te, velis nolis, de theatri sedilibus in arenam, et
de spectatore facimus luctatorem. Aggredere certamen, et
adversarium, si potes, vince communem: quoniam tu quoque Deum
creatorem etiam carnis te colere profiteris. Vince igitur inimicum,
persuadere conantem, malum Deum esse qui condidit carnem, cujus
concupiscentia nondum depravato praevaricatione spiritui jam
resistebat, et miserum hominem sua conflictatione faciebat. An
dicturus es, Prorsus et concupiscentiam talem habebat, et tamen miser
non erat? Hoccine est adversarium superare, an potius hoc est
adjuvare Manichaeum, et contra Apostolum rebellare? Itane oblitus
es quis dixerit, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi
mentis meae; et post hujusmodi verba subjecerit, Miser ego homo? Si
ergo Adam, cum praecepto vellet obtemperare divino, cupiditate
irritabatur cibum manducare prohibitum, eique carnis concupiscentia,
qualem illum et tunc dicis habuisse, contra concupiscenti spiritui
resistebat, nonne verissime diceret, si vellet dicere, Condelector
legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in
membris meis repugnantem legi mentis meae? Quomodo ergo non erat miser
homo, cum post verba talia dicat Apostolus, Miser ego homo (Rom.
VII, 22-24)? postremo, quomodo miser non erat, et habebat
liberam voluntatem, si concupiscente adversus spiritum carne, teste
ipso Apostolo, non faciebat utique quod volebat? Quoniam ergo si
dixeris, qualis nunc est, talem fuisse concupiscentiam carnis ante
peccatum, vincet te procul dubio Manichaeus: in sententiam meam
transi, et Ambrosium dicentem, per praevaricationem hominis primi,
in naturam vertisse discordiam carnis et spiritus, ambo approbemus, ut
Manichaeum ambo vincamus. Qui verbis tuis, quae illi composuisti
quasi recitaturo, et quod in scholis rhetorum agitari solet, aliena
dicturo, non solum aerumnosum, verum etiam caecum creatum esse dixit
Adam: unde caecum, nisi quia non noverat peccatum; quod dictum est
in laudibus Christi (II Cor. V, 21)? Quaecumque enim mala
non per sapientiam, sed quae per experientiam discuntur, feliciter
nesciuntur. Sed hoc contra Manichaeum de ignorantia primi hominis
calumniantem, tu quoque mecum forsitan dicis: quid vero ei respondeas
de morte corporis et de concupiscentia carnis, secundum ea quae nunc
tibi nos respondimus, quaere. His enim duabus manifestissimis rebus
apparet, aliam fuisse conditionem primorum hominum, qui de nulla
parentum stirpe sunt geniti; aliam vero eorum, qui ita creantur a
Deo, ut etiam ab hominibus procreentur: ab illo enim modum
institutionis suae accipiunt, ab istis meritum originis ducunt,
conformationem suam debentes opificio, obligationem judicio,
liberationem beneficio Conditoris. Quorum mala cum quibus nascuntur,
intuentes Manichaei, hominis opificem malum conantur inducere, cujus
(ut de anima taceam, quae carnis est vita) Deum esse opificem suum,
a quo sunt omnia bona sive coelestia sive terrena, carnis ipsius
compago testatur: quod tale bonum est, ut de concordia membrorum ejus
beatus Apostolus similitudinem sumeret, ad laudem praecipuam
charitatis, cujus inter se pacifico vinculo boni fideles tanquam
Christi membra nectuntur (I Cor. XII, 12). Ita fit ut et
illos primos sine vitio factos, et posteros eorum cum originali vitio
natos, propter evidentissimum naturae bonum creare non potuerit nisi
bonus conditor.
|
|