CAPUT XV

JUL. Sed ne nimis primam partem certaminis urgeamus, patiamur processu opinionis te bonam Adae probare naturam. Dicis profecto: Deus justus legem devotionis homini non poneret, si eum nosset pati peccandi necessitatem; quia si justitiam voluntatis exigeret ab eo quem malae naturae esse nosset, non illum cum praevaricabatur, reum arguebat, sed se inimicum esse justitiae publicabat. Posuit autem Deus justus legem homini, quem ulturum se, si fuisset praevaricatus, spopondit. Constat ergo eum bonum natura, non potuisse aliter, nisi sola voluntate peccare. Vides nempe, quam legitima sit a me tuo nomine prolata conclusio? Ipse est omnino gladius, qui in manu Catholicorum coruscans, Manichaeos Traducianosque populatur. Sed nimis propter vestrum nomen admiscui, quorum vice impraesentiarum volueram responsum videri. Concussit ergo Manichaeum solida responsio. Augustam rationem dignis laudibus prosequor: verum oleo laudationis hujus, in te acui gladium contuere. Repete igitur, quaeso, quod dixeras. Deus justus, inquis, legem non poneret homini, si esset malus natura; posuit autem legem qui justus est: apparet nunc potuisse servare, quod aequissimus imperavit; quoniam nisi obediendi virtutem habuisset, nunquam constaret praecipienti ratio jussionis. O lepidissimum capitulum! Me conam, me spectatore, bonitatem naturae, cui lex ponitur, de justitia legem promulgantis affirmat; nec videt se, antequam vulnusculum Manichaeus sentiat, in Traducianos exitium pertulisse. Ut enim intelligas semineci me tibi rapere arma cruenta, victricemque ferant morientia lumina veritatem (Virgil., Aeneid. lib. 10, vers. 462, 463), in tua temet tela compellam. Si justus Deus Adae legem dare non potuit, nisi eum sciret sine aliquo mali coactu liberum posse observare quod justum est; sine dubio et in temporibus secutis eadem gravitate justitiae lex etiam litteris tradita, multiplicatione diffusior, distinctione signatior, et aucta ultione reverentior, data hominibus non fuisset, si aut imbecilli ad faciendum bonum sine possibilitate justitiae, aut rei, id est mali, ab utero nascerentur: quoniam ut istos in omni praevaricatione necessitatis excusaret obtentus; ita immoderatio praeceptorum, impotentia sanctionum, iniquitas judiciorum, in maculam rediret auctoris. Igitur et haec pars secunda eodem genere, quo prior, cluditur ; id est, ut confitearis, aut justitiam Dei non potuisse imperare, nisi quod a subditis fieri posse perpenderet; et testimonio primi mandati Manichaeus, testimonio autem legum postea secutarum Manichaeus Traducianusque consumitur: aut si hoc relinquit impietas; ne leviter quidem a vobis pulsatus Manichaeus, vestrum se esse patrem, vestrum principem, cumque vobis adversum nos unicum sibi esse certamen, mundo teste monstrabit.

AUG. Hoc est nempe, quod non eloquio, sed multiloquio prosecutus es, legem scilicet priorem, quae data est in paradiso, testimonium esse naturae bonae, quae condita est cum libero arbitrio: alioquin homini liberum arbitrium non habenti injustissime lex daretur. Unde et posterior, inquis, lex quae copiosissime in litteris promulgata est, testimonium est naturae bonae, quae creatur ex parentibus, similiter sine vitio, cum libero arbitrio. Ista disputans videris tibi aliquid dicere, quia vel tuas vel humanas sectaris argutias: divina vero eloquia, ex quibus te nobis putas praescribere, non curas legere; aut si curas legere, non vis, vel non potes intelligere: sed si forte intellexeris disputantibus nobis, noli esse talis qualem Scriptura denotat dicens, Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obediet (Prov. XXIX, 15). Quanquam et cor lapideum, quo divinis verbis etiam intellectis non obeditur; possit tibi auferre, si velit, qui hoc populo duro, Ezechiele sancto prophetante, promisit (Ezech. XI, 19; XXXVI, 26). In paradiso enim legem accepit homo, qui factus est rectus, ut rationalis creaturae vel sola, vel praecipua virtus esse obedientia doceretur. Sed ejusdem legis praevaricatione, a se ipso factus est pravus. Et quoniam vitiari per se ipsum potuit, non sanari; etiam postea eo tempore et eo loco, quando esse faciendum et ubi esse faciendum Dei sapientia judicavit, legem etiam pravus accepit, non per quam corrigi posset; sed per quam se pravum esse, et nec lege accepta a se ipso corrigi posse sentiret; ac sic peccatis non lege cessantibus, sed praevaricatione crescentibus, dejecta et contrita superbia, humillimo corde auxilium gratiae desideraret, et spiritu vivificaretur littera occisus. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Si verba Apostoli agnoscis, vides profecto vel quid non intelligas, vel quid cum intelligas negligas. Non igitur lex, quae in litteris per Moysen data est, testimonium est liberae voluntatis: nam si ita esset, non ad eam pertineret ille qui dicit, Non quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago (Rom. VII, 15); quem vos certe nondum sub gratia, sed adhuc sub lege esse contenditis. Nec ipsa lex nova, quae praedicata est ex Sion proditura, et verbum Domini ex Jerusalem (Isai. II, 3), quod intelligitur esse Evangelium sanctum; nec ipsa, inquam, testimonium est liberae, sed liberandae potius voluntatis. Ibi enim scriptum est: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Quod non solum propter peccata praeterita dictum esse, quorum remissione liberamur, verum etiam propter adjutorium gratiae, quod ne peccemus accipimus, id est, ita liberi efficimur, Deo nostra itinera dirigente, ut non nobis dominetur omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133): dominica testatur oratio, ubi non solum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, propter mala quae fecimus; verum etiam, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 12, 13), propter hoc utique ne mala faciamus: unde et Apostolus dicit, Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7). Quod si ita esset in potestate, quomodo fuit ante peccatum, priusquam esset natura humana vitiata; non utique posceretur orando, sed agendo potius teneretur. Verum quoniam post pristinam ruinam tam gravem, ut in hujus mortalitatis miseriam caderemus, prius Deus certare nos voluit, donans nobis ut ejus agamur Spiritu, et mortificemus opera carnis, atque ipso dante victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum, in aeterna cum illo postea pace regnemus; profecto nisi Deus adsit, nemo est idoneus certare cum vitiis: ne sine certamine pertrahatur ab eis, aut ne jam certans in ipsa eorum conflictatione vincatur. Ideo in hoc agone magis nos Deus voluit orationibus certare, quam viribus; quia et ipsas vires, quantas hic habere nos competit, ipse subministrat certantibus, quem rogamus. Si ergo hi, quorum contra carnem jam spiritus concupiscit, ad actus singulos indigent Dei gratia, ne vincantur: qualem libertatem voluntatis habere possunt, qui nondum de potestate eruti tenebrarum, dominante iniquitate, nec certare coeperunt; aut si certare voluerunt, nondum liberatae voluntatis servitute vincuntur?