CAPUT XVI

JUL. Nescio sane, utrum hic jam coactus inopia, tam ineptum, tam imbecillum aliquid moliaris, ut dicas, nullis te quidem rationibus docere posse Adam bonum a Deo conditum, sed ad hoc credendum sola esse lectionis auctoritate contentum, qua post formatum hominem sexto jam die communiter de omnibus creaturis refertur, Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde (Gen. I, 31). Quod non pro opificis dignitate, non pro appensione ejus justitiae, sed pro testimonio, quo communiter quae creata sunt, bene facta dicuntur, Adam quoque haud iniquum aestimes institutum. Porro licet hoc Manichaeum tam leviter pulset, ut rideat : Traducianum tamen revinctum exponit nobis. Ut enim nullo testimoniorum divinorum in hanc rem populos congregemus: Apostoli solius auctoritate praescribimus, qui cum foedum praevideret errorem, celso adversum vos ore detonuit dicens, Quoniam omnis creatura Dei bona est (I Tim. IV, 4). Si ergo ad probandum bonae naturae primum hominem fuisse formatum, sufficit hoc quod dicit Moyses, universa Deum bene condidisse, perque hoc tu cum peccato creari a Deo Adam non potuisse contendis, quia bonus inter reliqua legitur institutus: iisdem lineis referemus, per hoc nullum posse cum peccato nasci, quoniam ab Apostolo omnis creatura Dei bona esse defenditur. Quid ergo his disputationibus actum est? Videlicet, ut id quod ratio indagarat, optio quoque indicti inter te et Manichaeum praelii publicaret: ut cum proposito certamine ne unum quidem telum sine tua pernicie in praeceptorem tuum vibrare posses; multo manifestissime reluceret, vos et Manichaeos in unum impietatis corpus obscena coaluisse concordia. Quid enim potest esse tam junctum, quam quod nec discriminum separatur incursu? Omni exitio Manichaei, Traducianorum dogma commoritur: nihil est quod illum feriat, et te relinquat. Una vobis sunt instituta, una mysteria, unaque pericula: et substomacharis, si senis Manis soboles nuncupere?

AUG. Ita dicis me nullis rationibus docere posse, Adam bonum a Deo conditum, quasi tecum inde confligam. Nonne bonum conditum Adam, non ego tantum, nec tu, sed ambo dicimus? Ambo enim dicimus bonam esse naturam, quae posset non peccare, si nollet: sed cum ego eam meliorem asseram quam tu, quoniam dico etiam eam mori non potuisse, si peccare noluisset; quid est, quod dicis, nullis rationibus a me doceri posse, Adam bonum a Deo conditum, cum rationibus meis magis bonus ostendatur esse quam tuis? Meis quippe ostenditur, non solum potuisse non peccare, si nollet; sed nec mori, si peccare noluisset: tuis autem, ita mortalem factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Quod in episcopali judicio Palaestino, cum Pelagio fuisset objectum, ne damnaretur, ipse damnavit (De Gestis Pelagii, nn. 24, 57, 60); et est a semetipso damnatus, quod de homine haeretico dicit Apostolus (Tit. III, 10, 11). Dico etiam, non timuisse Adam mortem, in cujus erat potestate non mori: tu autem necessitatem habuisse moriendi, etiam sine ulla necessitate peccandi. Quem si dixeris mortem timuisse etiam ante peccatum, quid dicis nisi miserum creatum? Si autem ne miser esset, mortem, quamvis futuram, non tamen timuit; certe suam prolem, cui timorem mortis congenuit, procul dubio miseram genuit. Quis enim neget, ita homines natura mortem timere, ut eam nonnullos vix rara animi magnitudo faciat non timere? Itemque addo ego ad bonitatem conditionis Adae, quod in eo caro adversus spiritum non concupiscebat ante peccatum: tu autem, qui talem dicis carnis concupiscentiam, qualis nunc est, in paradiso futuram fuisse, si nemo peccasset, talemque in illo fuisse et prius quam peccaret; addis ejus conditioni et istam miseriam per spiritus carnisque discordiam. Cum ergo tot tantisque rationibus Adam meliorem, quam tu eum dicis, et feliciorem conditum ostendam; quid tibi visum est tanta vecordia delirare, ut diceres, nullis me rationibus docere posse, Adam bonum a Deo conditum, sed ad hoc credendum sola esse auctoritate lectionis contentum, quia scriptum est, fecisse Deum omnia bona valde? Non usque adeo sum pistillo, sicut conviciaris, obtunsior (Supra, lib. 2, cap. 117), ut Manichaeo redarguendo libri hujus divini auctoritatem, qua non tenetur, objiciam. Tibi hanc objicio, quando res postulat, quoniam mihi tibique communis est. Manichaeum vero non de opificio Dei, quod ipse negat, creaturas istas bonas esse convinco; sed de illarum bonitate potius compello, bonum eas habere opificem confiteri. Quod autem ait Apostolus, quem se Manichaei accipere profitentur, Omnis creatura Dei bona est; quoniam de qua creatura loqueretur apertum est, validum esset adversus eos testimonium, nisi etiam Libris canonicis, quos accipiunt, quasdam falsas sententias permixtas esse contenderent. Ac per hoc de bonitate creaturarum semper sunt urgendi, ut earum bonum Deum, quod negant, fateantur auctorem. Porro creaturae omnes ita sunt bonae, ut etiam ipsas, quae cum vitiis creantur, ratio bonas esse demonstret, ipsorum quoque attestatione vitiorum; quia vitium contra naturam est: nisi enim natura ipsa recte placeret, nullo modo recte ipsius vitium displiceret. Hoc contra Manichaeos, qui putant etiam ipsa vitia naturas esse atque substantias, in quibusdam nostris opusculis copiosius disputatur, ostenditurque vitium natura non esse; et quia contra naturam est, ideo malum esse; ac per hoc naturam in quantum natura est, bonum esse: unde colligitur, non esse creatorem naturarum nisi creatorem bonorum, ac per hoc bonum; sed creaturis suis magna differentia et summa bonitate meliorem, qui non potest omnino vitiari, non perceptione gratiae, sed proprietate naturae. Naturae igitur creatae, sive quae sine vitio sunt, sive quae natae vitiantur, sive quae vitiatae nascuntur, illum creatorem nisi eum qui bona creat, habere non possunt; quia in quantum naturae sunt, bonae sunt, etiam quaecumque vitiatae sunt. Non enim vitiorum, sed naturarum auctor est, creator illarum. Nam et auctor ipse vitiorum natura bonus est, quam Deus fecit; sed vitio malus est, quo ipse a bono conditore mala voluntate defecit. Itaque Manichaeorum errorem ratio ista vera convincit, qui nolunt recipere auctoritatem, sive qua dictum est, Fecit Deus omnia, et ecce bona valde, quando adhuc nullum erat malum; sive qua dictum est, Omnis creatura Dei bona est, quando jam erat hoc saeculum malum, cum Deus sit utique factor omnium saeculorum. Tu autem, qui hanc recipis auctoritatem divinorum eloquiorum, ut ea merito possis urgeri, cur non attendis in eo libro, ubi legitur Deum fecisse omnia bona valde, omnium locorum optimum plantatum esse paradisum, ubi Deus usque adeo nihil mali esse voluit, ut nec imaginem suam ibi esse permitteret, posteaquam propria voluntate peccavit (Gen. II, 8; III, 23, 24)? Et tamen vos in tantae felicitatis et decoris locum, ubi nec ligni, nec feni, nec pomi, nec cujusquam vel frugis vel pecoris vitium esse potuisse vel posse credendum est, omnia humanorum corporum et ingeniorum vitia non dubitatis inducere, cum quibus homines nasci, dolere vos sinimus, non negare. Necesse est enim ut doleatis, quando quid respondeatis non invenitis, et tam pravam sententiam mutare non vultis, quae vos inevitabili necessitate compellit in loco tantae beatitudinis et pulchritudinis constituere caecos, luscos, lippos, surdos, mutos, claudos, deformes, distortos, tineosos, leprosos, paralyticos, epilepticos, et aliis diversis generibus vitiosos, atque aliquando etiam nimia foeditate et membrorum horribili novitate monstruosos. Quid dicam de vitiis animorum, quibus sunt quidam natura libidinosi, quidam iracundi, quidam meticulosi, quidam obliviosi, quidam tardicordes, quidam excordes atque ita fatui, ut malit homo cum quibusdam pecoribus, quam cum talibus hominibus vivere? Adde gemitus parientium, fletusque nascentium, cruciatus dolentium, languentium labores, tormenta multa morientium, et pericula multo plura viventium. Haec omnia, atque alia talia, sive pejora, quae verbis congruis saltem breviter commemorare quis sufficit? secundum errorem vestrum, sed plane contra pudorem vestrum, aut fronte improbissima, aut manu fronti opposita, in Dei paradiso cogimini collocare, et dicere futura et ibi haec fuisse, etiamsi nemo peccasset. Dicite, dicite: cur enim revereamini dehonestare tot ac tantis vitiis et calamitatibus locum, quem nefario dogmate a vobis facitis alienum? Nam si aliquando illuc intrare disponeretis, nunquam illic talia poneretis. Aut si vincit pudor in cordibus vestris, et in loco tali talia constituere erubescitis, horrescitis, obmutescitis, et tamen errori vestro, quo non creditis humanam naturam primi hominis praevaricatione vitiatam pertinaciter adhaerescitis; respondete Manichaeis unde sint ista, ne illi ea de commixtione alienae malaeque naturae esse concludant. A nobis enim cum hoc requiritur, respondemus non haec esse de permixtione alienae, sed de nostrae praevaricatione naturae, per eum qui in paradiso dejectus, et de paradiso ejectus est, ne in loco beatitudinis maneret natura damnata, et vitia vel supplicia, quae posteros ejus merito fuerant secutura, in eo loco essent, ubi nulla esse sinuntur mala. Vos autem dum negatis ista vel deformia vel aerumnosa de meritis vitiatae nostrae naturae venire, commixtionem permittitis alienae, atque ita miseri et Manichaeos adjuvare cogimini, et mala illa in paradisum revocat error vester, unde illa abstulerat pudor vester.