CAPUT XVII

JUL. At contra vide quam adversus te et Manichaeum, cujus te semper ruina convolvit, verus sit nobis conflictus, et de eo celer triumphus. Omnia illa, quae in vituperationem divini operis evomuit, primae statim definitionis aratro circumscribimus; cogimusque ut explicet, quid putet esse peccatum, quod claret nihil esse aliud, quam voluntatem appetentem quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quo constituto, omnes illi oblocutionum rubi, qui concretionem corporum pupugerant, radicitus, et ut ille ait, eradicitus monstrantur evulsi (Cicero, lib. 2 de Finibus). Jam vero affectus timoris et sensus doloris, per quos in naufragia hominum cieri tempestatem putavit, non solum nullius mali coactores, sed cum repagulum bonae voluntatis nacti sunt, adjutores et pervectores justitiae perdocentur. Quis enim formidaret judicium, nisi timoris admonitu? Quis poenitentiae gemitibus juvaretur, nisi doloris et internae aegritudinis expiatu? Quid postremo severitas judicantis valeret, nisi voluntaria peccata illati cruciatus aerumna puniret? Quorum omnium testimonio apparet, nihil aliud esse peccatum, quam voluntatem liberam despicientem praecepta justitiae; aliterque non stare justitiam, quam si illud imputet in peccatum, cujus noverit fuisse liberam cautionem: ac per hoc nulla lege, ea quae naturalia sunt, in culpam posse reputari; nec quemquam suscipere crimen, quod non ipse commiserit, cum vitare possit. Qua potentia Manichaeus et Traducianus consumitur, qui effossis totius intelligentiae oculis, rem voluntatis conatur seminibus admovere.

AUG. His tuis erroribus jam saepe respondimus: unde qui ea legunt, et memoriae commendant, non ubique desiderant responsionem meam, ubicumque tu repetis verbositatem tuam. Sed ne quisquam queratur, ignoscentibus mihi celerioribus ingenio, etiam tardiusculis deesse non debeo. Ecce et hic tibi respondeo de peccati definitione, qua te multum adjuvari putas. Illud quod peccatum ita est, ut non sit etiam poena peccati, definitio ista determinat, qua dicitur, Peccatum est voluntas appetens quod justitia vetat, et unde est liberum abstinere. Quod maxime ad illum pertinet, ex cujus peccato illo magno posteris ejus est exorta miseria per grave jugum a die exitus de ventre matris eorum, et per corpus corruptibile quod aggravat animam. Ille quippe lege brevissima accepta sciebat quid vetaret justitia; et inde illi utique liberum fuerat abstinere, nondum adversus ejus spiritum carne concupiscente, propter quod malum etiam fidelibus dictum est, Ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17). Caecitas igitur cordis, qua nescitur quid justitia vetet, et violentia concupiscentiae, qua vincitur etiam qui scit unde debeat abstinere, non tantum peccata, sed poenae sunt etiam peccatorum. Et ideo non includuntur illa definitione peccati, qua non definitum est nisi peccatum solum, non quod est et poena peccati. Cum enim quis ignorat quid facere debeat, et ideo facit quod facere non debeat ; non ei fuit liberum abstinere, unde abstinendum esse non noverat. Itemque ille qui, ut dicitis, non origine, sed consuetudine premitur, ut exclamet, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 15), quomodo ei liberum est abstinere ab eo malo, quod non vult et facit, odit et agit? His autem poenis carere si esset in hominum potestate, non Deus rogaretur, et contra caecitatem, ubi ei dicitur, Illumina oculos meos (Psal. XII, 4); et contra iniquam cupiditatem, ubi ei dicitur, Non dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133). Porro si etiam peccata ideo ista non essent, quia non ab eis liberum est abstinere, non diceretur, Delicta juventutis meae et ignorantiae meae ne memineris (Psal. XXIV, 7): non diceretur, Signasti peccata mea in sacculo, et adnotasti si quid invitus admisi (Job XIV, 17, sec. LXX). Illa ergo definitione peccati, quale commisit Adam, qui sciebat quid vetaret justitia, et non inde abstinuit, unde illi liberum fuerat abstinere, vincuntur Manichaei; sed a nobis, quia hinc esse originem dicimus malorum humanorum, quibus videmus et parvulos aggravari, et propter quod etiam illud scriptum est, cum de peccatis ageretur: Quia non est mundus a sordibus, nec infans cujus est diei unius vita super terram (Job XIV, 4, sec. LXX). Tu autem hoc negans, nostram quidem naturam, ne liberatorem misera inquirat, conaris perniciosa defensione plus premere: Manichaeum vero, cum quaeritur unde sit malum, alienam Deo coaeternam permittis introducere. Neque enim ille, unde naturam culpet humanam, timoris affectum et sensum doloris impingit: quae duo tu adversus eum putasti esse laudanda, quia scilicet

“timor et dolor adjutores et provectores justitiae perdocentur;”

dum non peccat homo timore judicii, aut peccasse se dolet aculeis poenitendi. Non hoc a te quaeritur; sed quid sit poena timoris in parvulis, qui peccata non fugiunt, et cur tantis doloribus affligantur, qui peccata non faciunt. Tu nempe dixisti,

“Quid severitas judicantis valeret, nisi voluntaria peccata illati cruciatus aerumna puniret?”

Qua ergo justitia, quorum voluntaria peccata nulla sunt propria, illati cruciatus aerumna parvuli puniuntur? In his certe apparet vana et inepta esse tua praeconia, quibus timorem doloremque laudasti. Gravia sunt quippe ista supplicia, quae non paterentur ab exortu recentes et novae imagines Dei sub justissimo judicio et omnipotentia Dei, si meritum non traherent originalis veterisque peccati. Denique in paradiso, si nemo peccasset, et provenisset conjugatorum ex illa veraci Dei benedictione fecunditas, absit ut quisquam ibi vel magnorum vel pusillorum pateretur ista tormenta. Non solum enim dolor, quod valde manifestum est; sed etiam timor, divina Scriptura testante, tormentum habet (I Joan. IV, 18): absit ergo ut in loco illius felicitatis essent ulla tormenta. Proinde in aetate qualibet, nemine terrente quid timerent? nemine laedente quid dolerent? In hoc autem praesenti saeculo maligno, quod ut nostris miseriis perageretur, de paradiso deliciarum projecti sumus, in his etiam quibus peccata dimissa sunt, timorum et dolorum aerumna permanet, ut nostra de saeculo futuro fides, ubi nulla erunt ista, non solum in nostris, verum etiam in nostrorum parvulorum aerumnis probetur: quia non eos ideo regenerari volumus, ut non patiantur haec mala; sed ut in regnum, in quo talia non erunt, pervehantur. Hanc fidem veram atque catholicam tibi respuenti, et vano buccarum strepitu refutare conanti, cum Manichaeus ingesserit quaestionem unde mala sint parvulorum, omnis tua loquacitas obmutescet: quoniam neganti originale peccatum, mox ille collidet frontem tuam, et mali naturam introducet alienam. Non autem timet catholica fides, quod tibi videtur,

“rem voluntatis non posse seminibus admoveri;”

cum audiat dicentem Deum, reddi peccata patrum in tertiam et quartam progeniem filiorum (Exod. XX, 5; XXXIV, 7). Utique res voluntatis, qua peccant patres, seminibus admovetur, quando in filios vindicatur: et pater Abraham, ut decimaretur a Melchisedech, voluntate illi sacerdoti decimas dedit; et tamen etiam filios ejus, quia in lumbis erant ejus, tunc esse decimatos sacra Scriptura testatur (Hebr. VII, 9, 10); quod profecto non fieret, si non posset res voluntatis admoveri seminibus.