|
JUL. Sed proh Dei nostri atque hominum fidem !
Haeccine potuisse commentorum prodigia reperiri, ut dedita opera
impensoque studio in perversum conentur omnia asserere! Quid enim tam
prodigiale, quam quod Poenus eloquitur? Ea, inquit, quae erant
naturalia, perpetua non fuerunt; et illa, quae studio suscepta sunt,
primis coagulis adhaesere membrorum. Bonus, inquit, Adam factus
est, habuit innocentiam naturalem; caeteris etiam creaturis peculiari
nobilitate praelatus, similitudine sui Conditoris enituit. Liberum
arbitrium in conditione suscepit, ut in quam vellet partem suopte
judicio moveretur, facultatemque vel ad bonum vel ad malum accedendi,
vel ab utroque recedendi, ipsa facturae suae, qua caeteris
antistabat, conditione sortitus est. Sed quoniam emancipato judicio
usurpavit pravam animi liberi voluntatem, illa omnia, quae ingenita
constabat, evertit; solumque peccatum et peccandi necessitas ei
inseparabiliter adhaesit. Hoc est, quod dixi prodigiale commentum.
Inaudita quippe deformitas est dicere: Bene institutum est animal,
in quo amissibilia fuerunt bona etiam naturalia, cui inseparabiliter
adhaeserunt mala vel voluntaria.
AUG. Cum dicitur:
|
“Bene institutum est animal, in quo
amissibilia fuerunt bona etiam naturalia, cui inseparabiliter
adhaeserunt mala voluntaria; prodigiale”
|
|
putas
et
haec a nobis dici, tam vehementer et acriter commoveris, ut exclames
in Dei atque hominum fidem, tanquam vim patiaris quia ista dicuntur.
Sed, quaeso, terribiles impetus pone, et quietior attende quid dicam.
Si quisquam voluntate se excaecet, nonne amittet naturale bonum,
id est visum, et ei malum voluntarium, id est caecitas,
inseparabiliter adhaerebit? Numquid ideo male est animal institutum,
cui fuit amissibile naturale bonum, et inseparabile voluntarium malum?
Cur ergo non potius ego exclamem, Proh Dei nostri atque hominum
fidem! Haeccine tam manifesta et ante oculos constituta ab homine non
videri, qui valde acutus, et eruditus, et philosophaster, et
dialecticus vult videri? Quis enim quodlibet membrum si voluntate sibi
amputat, non amittit naturale incolumitatis bonum; et sumit
inseparabile detruncationis malum? Sed forsitan dicas, in bonis
corporis posse ista contingere, non in animi. Cur ergo quando dixisti
|
“naturalia bona, vel voluntaria mala,”
|
|
non addidisti animi, ne de
corporis bonis et malis tua destrueretur praeceps et inconsiderata
sententia? An fortassis oblitus es? Sinamus; humanum est: sed in
medium procedit homo ille qui clamat, Non quod volo, facio bonum;
sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 15): et ostendit
tibi nonnulla bona animi sic perire per voluntatem malam, ut non
possint redire per bonam, nisi Deus faciat quod non potest homo, cui
et lumina potest reddere voluntate caecata, et membra voluntate
truncata. Deinde, qui de ipso diabolo responsurus es, qui bonam
voluntatem irreparabiliter perdidit? An eam reparari posse dicturus
es? Aude, si potes. An potius confiteberis, quod in mentem tibi
etiam ista non venerint, et horum oblivio te fecerit temerariam
praecipitare sententiam? Me ergo saltem commemorante, te corrige.
An pertinacia corrigere non permittit, quod inconsulta temeritas
dixit, et pudor emendationis lapsum confirmat erroris? Deus, ut
video, pro te rogandus est: quem rogabat Apostolus pro Israelitis,
ut sanaret eos, qui ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam
volentes constituere, justitiae Dei subjecti non erant (Id. X,
1, 3). Tales enim estis et vos, qui justitiam vestram vultis
constituere, quam vobis vos facitis ex vestro libero arbitrio; non ex
Deo poscitis et sumitis veram, quae dicta est justitia Dei; non illa
qua justus est Deus, sed, quae datur ex Deo; sicut Domini est
salus (Psal. III, 9), non qua Dominus salvus fit, sed qua
salvos facit. Unde dicit idem apostolus: Ut inveniar in illo non
habens meam justitiam, quae ex lege est; sed eam, quae est ex fide,
justitiam ex Deo (Philipp. III, 9). Ipsa est justitia Dei,
quam nesciebant Israelitae, et suam volebant constituere, quae ex
lege est: quam Paulus destruens, non legem utique destruebat, sed
eorum superbiam, qui legem sibi sufficere putabant, tanquam per
liberum arbitrium justitiam legis implentes, et ignorabant Dei
justitiam, quae datur ex Deo, ut quod lex jubet, subveniente illo
fiat, cujus sapientia legem et misericordiam in lingua portat (Prov.
III, 16, sec. LXX): legem, quia jubet; misericordiam,
quia juvat, ut fiat quod jubet. Hanc Dei justitiam concupisce, o
fili Juliane, noli in tua virtute confidere: hanc, inquam, Dei
concupisce justitiam; quam donet tibi Dominus concupiscere, donet
tibi Dominus et habere. Noli istum Poenum monentem vel admonentem
terrena inflatus propagine spernere. Non enim quia te Apulia genuit,
ideo Poenos vincendos existimes gente, quos non potes mente. Poenas
potius fuge, non Poenos: nam disputatores Poenos non potes fugere,
quamdiu te delectat in tua virtute confidere; et beatus enim Cyprianus
Poenus fuit, qui dixit,
|
“In nullo gloriandum, quando nostrum nihil
sit”
|
|
(Ad Quirinum, lib. 3, cap. 4).
|
|