|
JULIANUS. Non dubito ejusmodi opinionem hactenus super
nostro fuisse certamine, ut ad quaestionem involutam magis, quam ad
summam spectare fidei crederetur. Procul quippe ab studiis
spiritualibus agitantes, solis famae aurulis commoventur; temporumque
formidantes invidiam, nec compertae veritatis praesidium tenentes (ut
fere in rebus trepidis, nulli minus quam sibi creditur), tutius
iter, quod frequentius, arbitrantur.
AUGUSTINUS. Eo frequentius est iter nostrum, quo
antiquius; quia catholicum est: vestrum vero tanto minus frequens,
quanto magis novitium ; quia haereticum.
|
|