CAPUT XIX

JUL. Hic dicat aliquis, Quid ergo? tu negas illam innocentiam, in qua fuerat conditus, spontanei peccati admissione corruptam? Nam etsi possibilitas revertendi ad bonum commissa iniquitate non pereat; tamen certum est meritum innocentiae, cum qua humanum procedit exordium, voluntatis vitio deperire. At ego ita id esse non abnuo: sed illud est, quod his illuminatum exemplis volo, quia cum talis sit conditio facta qualitatum, per quas boni et mali dicimur, ut sub jure agitent voluntatis; tamque hoc sit serio constitutum, ut nec innocentia, quae pro dignitate auctoris officium antevenit voluntatis et naturalis est; tamen nulla se potestate in animo repugnante custodiat, longe longeque amplius hoc in mali parte jus valeat, ut nullam in rationis exitium tyrannidem capessat culpa voluntate suscepta. Et si bona qualitas, cum qua factus est homo, immutabilis non fuit (falso enim diceretur liber homo, si motus proprios variare non posset): multo magis qualitas mala fieri non potuit, ut immutabilis et rationalis : ne illa ratio libertatis praejudicium a mali parte sentiret, quod propter statum suum nec a boni portione pertulerat.

AUG. Ecce tu quoque invenisti, et quamvis serius, tamen aliquando tibi venit in mentem, unde tua temeraria sententia destruatur: dixisti quippe, naturale bonum, quod est innocentia, posse voluntatis vitio deperire: ac per hoc tam magnum bonum, quod ita pertinet ad naturam, non corporis, sed ipsius animi, ut cum ipso bono Deus hominem fecerit, amissibile esse monstrasti: quod si ante tibi venisset in mentem, non putares prodigialiter et nimium deformiter dici,

“Bene institutum est animal, in quo amissibilia fuerunt bona etiam naturalia:”

amissibilia enim tu putasti esse, sed voluntaria, vel bona, vel mala; naturalia vero soles inamissibilia praedicare. Tu enim et alibi dicis, quia

“naturalia ab initio substantiae usque ad terminum illius perseverant”

(Supra, lib. 2, cap. 76): ad hoc ut liberum arbitrium, quod homini Deus, cum eum crearet, dedit, amitti non posse contendas; praecipue asserens naturalia bona voluntariis malis perire non posse. Et ideo dicitis, quod in perversum omnia conemur asserere, tanquam dicamus non posse amitti voluntaria mala, posse autem naturalia bona: quod nos quidem non dicimus; utraque enim dicimus amitti posse; sed mala quae invehuntur per voluntatem liberam, per divinam indulgentiam posse amitti, vel per humanam voluntatem, sed a Deo liberatam, et a Domino praeparatam. Verum tu qui dicis, amitti posse per voluntatem malam, sed voluntaria bona, non naturalia, ecce invenisti, atque ipse dixisti innocentiam, quod est naturale bonum, amitti posse per voluntarium malum. Et innocentia, si bene attendas, majus bonum est, quam liberum arbitrium: quia innocentia res bonorum est, liberum vero arbitrium et bonorum est, et malorum. Utrum autem mala voluntate sic pereat innocentia, ut possit bona voluntate reparari, non contemptibilis quaestio est. Sicut enim si voluntate amputentur corporis membra, non restituuntur itidem voluntate; ita videndum est, an in re quidem dissimili, id est, in animo tale aliquid de innocentiae perditione contingat, et voluntario motu perire possit, redire non possit. Nam et sacra virginitas, si per impudicam pereat voluntatem, ad pudicitiam rediri potest, ad virginitatem non potest. Sed adhuc respondetur, et integritatem virginitatis in corpore, non utique animi esse, sed corporis: cum vero de innocentia disputatur, et tamen considerandum est, utrum ad justitiam voluntate redeat qui peccaverit, non ad innocentiam; sicut illa ad pudicitiam, non ad virginitatem redit. Nam sicut injustitia justitiae; ita innocentiae velut ejus contrarium, non injustitia, sed reatus opponitur, qui hominis voluntate non tollitur, etsi ejus voluntate sit factus. Non enim verum videt, qui putat reatum sibi ipsi tollere poenitentem; quanquam et ipsam poenitentiam Deus det, quod Apostolus confirmat dicens, Ne forte illis Deus det poenitentiam (II Tim. II, 25): sed reatum apertissime Deus tollit, homini dando indulgentiam; non sibi ipse homo, agendo poenitentiam. Debemus quippe illum recolere, qui locum poenitentiae non invenit, quamvis cum lacrymis quaesierit eam (Hebr. XII, 17). Ac per hoc et poenitentiam egit, et reus remansit, quia veniam non accepit: et illi qui dicent inter se, poenitentiam agentes, et per angustiam spiritus gementes, Quid nobis profuit superbia (Sap. V, 3, 8), etc.? rei utique in aeternum, non accepta venia, permanebunt: sicut etiam ille de quo Dominus ait, Non remittetur ei, sed reus erit aeterni peccati (Marc. III, 29). Ecce inventa est innocentia magnum hominis bonum, atque ita naturale, ut cum illa sit conditus primus homo, et sicut vos dicitis, cum illa nascitur omnis homo, quae tamen hominis voluntate perdi potest, non potest reddi: et reatus magnum malum innocentiaeque contrarium, quod tamen potestas hominis, cum sit voluntarium, possit inferre, nec possit auferre. Videsne quemadmodum generalis tua regula illa frangatur, qua putabas naturale bonum, nos voluntate non perdere; quando inventum est quod non solum pereat, sed nec redeat voluntate, duntaxat humana? Deus autem potest hominem reatu ablato ad innocentiam revocare. Cur ergo non credis libertatem bene agendi voluntate humana perire potuisse, nec redire posse, nisi divina voluntate; cum audias hominem dicentem, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; et post verba talia clamantem, Quis me liberabit? ac subjicientem, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 15, 24, 25)?

“Sed falso,”

inquis,

“diceretur liber homo, si motus proprios variare non posset.”

Nec te vides ipsi Deo tollere libertatem, et nobis, quando cum illo in regno ejus immortales vivere coeperimus, nec motus nostros, nunc in bonum, nunc in malum nobis erit possibile variare; et tamen tunc felicius liberi erimus, quando non poterimus servire peccato, sicut nec ipse Deus: sed nos ipsius gratia, ille vero sua natura.